Skip to the text

Articulus 238

  1. Utrum liceat episcopatum appetere. 2. An finaliter recusare. 3. An oporteat ad episcopatum eligere meliorem. 4. An liceat episcopo religionem intrare.

  2. DENIQUE in episcopatu tria pensantur, videlicet:1 Actio episcopalis qua aliorum saluti intendit: et hoc est principale et finale in episcopatus ratione. Quamvis autem aliis velle prodesse sit secundum se bonum et appetibile, tamen præsumptuosum illud videtur appetere cum tali annexione alti gradus, ut est episcopatus, nisi instante manifesta necessitate, propter quam dicit Apostolus:2 Qui episcopatum desiderat, opus bonum desiderat. Hoc enim (secundum Gregorium) dixit, quando episcopi primi trahebantur ad martyrium, et nihil poterat in episcopatu amari nisi opus bonum.3 Isaias etiam mitti voluit, quia (secundum Gregorium) se scivit per calculum altaris ante purgatum.4 Secundo, consideratur in episcopatu celsitudo gradus: quam appetere præsumptuosum exsistit. Tertio, consideratur honor, et reverentia, temporaliumque rerum sufficientia in episcopatu. Hæc vero optare, ad cupiditatem ambitionemque pertinet. Unde Chrysostomus dicit: Primatum honoris concupiscere, vanitas est: primatus enim se fugientem desiderat; desiderantem se horret. Et Augustinus dicit in epistola ad Valerium: Cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita, maxime hoc tempore, difficilius, laboriosius, periculosius episcopi vel presbyteri aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster Imperator jubet. Quis ergo est (ut dicit Chrysostomus) qui primatum desiderat, nisi qui judicium Dei non timet?

  3. At vero, quamvis unusquisque, quantum in se est, episcopatum debeat recusare; non tamen hoc debet, quando superioris auctoritas præcipit. Hoc enim caritati proximorum quam aliis tenemur impendere, et humilitati quam superiori debemus, derogaret: nisi habeat inevitabile impedimentum, quod etiam allegare oportet.

  4. Item, qui Ecclesiæ de episcopo providere habet, non tenetur eligere simpliciter meliorem, id est in caritate perfectiorem, sed meliorem quoad regimen Ecclesiæ, qui possit eam instruere atque defendere, ac pacifice gubernare. Ex parte vero ejus qui eligitur, non oportet quod se aliis meliorem reputet aut dignum se putet; sed sufficit si nihil in se invenit per quod ei fiat illicitum prælationis officium sumere.

  5. Porro perfectio episcopalis status in hoc consistit, quod homo ex divina dilectione se obligat proximorum saluti insistere. Et ideo quamdiu potest illis proficere, non debet curam pastoralem relinquere, neque propter quietem contemplationis divinæ. Si autem aliis nequit proficere, vel causa proprii defectus, vel ex parte aliorum; tunc non licet claustrum ingredi sine dispensatione domini Papæ, qui solus potest in perpetuo voto dispensare, ut extrav. De renuntiatione dicit Innocentius III. Prædictis vero impedimentis cessantibus, potest denuo ad episcopatum assumi: quod non licet quando propter propriam culpam a præsulatu deponitur, et in claustro ad agendam pœnitentiam collocatur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 185. ↩

  2. Tim. III, 1. ↩

  3. Is. VI, 8. ↩

  4. Ibid. 6, 7. ↩

Chapter 526 of 761