Skip to the text

Articulus 239

  1. An liceat episcopo propter persecutionem gregem relinquere. 2. An possit habere aliquid proprium. 3. An peccet mortaliter bona ecclesiastica pauperibus non erogando. 4. An religiosi facti episcopi teneantur servare observantias regulares.

  2. IN obligatione autem pensandus est finis obligationis. Quoniam ergo obligat se episcopus ad actum pastoralis officii propter proximorum salutem, non debet gregem dimittere propter temporale commodum vel personale periculum, quando ejus præsentia est subditis necessaria. Si autem per alium eis sufficienter providere queat, tunc potest corporaliter gregem suum deserere :1 [vel propter personæ periculum,] maxime si ipse solus specialiter quæratur ab adversariis; vel propter commodum Ecclesiæ : quemadmodum in epistola ad Honoratum ait Augustinus.

  3. Insuper, quia paupertas ad supererogationem pertinet, non tenentur episcopi proprio carere : non enim obligant se ad hoc; et sancti episcopi, scilicet Athanasius, Ambrosius, Augustinus, etc., propria habuerunt. Nam perfectio essentialiter consistit in caritate, non in paupertate. Sed potest cum summa opulentia esse summa perfectio, ut patet in Abraham.

  4. Præterea bona Ecclesiæ ordinantur non tantum in pauperum usus, sed etiam in cultum divinum et necessitatem ministrorum. Si itaque de his quæ merito in usum pauperum cedunt, aliquid sibi retineat quod notabile sit, aut de his quæ aliis debita sunt, injuste agit, mortaliter peccat, et ad restitutionem tenetur. De his vero quæ tanquam propria possidet, et de parte ecclesiasticorum bonorum sibi debita, potest disponere sicut et alii de propriis bonis.

  5. Sciendum autem, quod religiosi in episcopos ordinati, tenentur ad illas observantias regulares quæ conditioni et exsecutioni episcopalis status non repugnant, ut sunt continentia, paupertas, habitus professionis, et alia quædam. Quæ autem repugnant prædictis, ut sunt solitudo, silentium, longæ vigiliæ, ad illa non obligantur. In his vero ad quæ tenentur, dispensatione uti possunt sicut in claustris.

Footnotes

  1. Quæstio 186. ↩

Chapter 527 of 761