Skip to the text

Articulus 240

  1. An status religiosorum sit perfectus.

  2. An religiosi teneantur ad omnia consilia.

  3. Utrum voluntaria paupertas requiratur ad religionem. 4. An continentia. 5. An obedientia.

  4. EST autem religio virtus per quam aliquid Deo offertur. Ideoque qui totam vitam suam Dei obsequio mancipant, antonomastice religiosi vocantur. De quibus ait Gregorius : Sunt quidam qui nihil sibimetipsis reservant; sed sensum, linguam, vitam atque substantiam quam perceperunt, omnipotenti Deo immolant. Propter quod religiosi in statu perfectionis consistunt.

  5. At vero religiosus quilibet non tenetur ad universa consilia, sed ad illa quæ suæ professioni ac regulæ congruunt.

  6. Pertinet autem paupertas ad omnes religiosos. Nam temporalium rerum affectio, occupatio et implicatio illam puram et amorosam unionem mentis ad quam tendit religio, impedit : quia secundum Augustinum, minus Deum diligit qui aliquid cum eo amat, quod non propter Deum diligit : nam nutrimentum caritatis est diminutio cupiditatis, et perfectio ejus est nulla cupiditas.

  7. Item, usus copulæ carnalis retrahit animam a pura elevatione ac unione in Deo, tum propter delectationis vehementiam, tum propter sollicitudines providendi uxori ac filiis. Unde continentia ad religionem concurrit.

  8. Et quoniam finis religionis est mentem Deo cum sinceritate unire, ideo obedientia quoque exigitur. Oportet enim aggredientes spirituale certamen et continuantes illud, dirigi a superiore velut a quodam magistro, et ad ejus moveri arbitrium in agendis. Omnes autem monachi et etiam eremitæ, tenentur obedire suo episcopo.

Chapter 528 of 761