Articulus 241
Utrum oporteat hæc tria sub voto cadere.
De sufficientia horum votorum. 3. De comparatione eorum ad invicem. 4. An religiosus semper mortaliter peccet regulæ suæ statutum transgrediens. 5. An ceteris paribus, plus peccet in eodem genere culpæ religiosus quam sæcularis.
QUONIAM autem status religiosorum perfectus exsistit, ideo necesse est ut religiosus obedientiam, paupertatem et continentiam repromittat: quoniam obligatio ad ea est necessaria ad statum perfectionis, sicut præhabitum est.
Per has autem virtutes offert homo Deo quidquid in rebus, in corpore et in anima habet; et maxima perfectionis impedimenta tolluntur, videlicet possessio rerum, concupiscentia feminarum, et propria voluntas, cujus abnegatio est acceptissima Deo, quia homo libertatem naturaliter maxime amat.
Horum quoque votorum potissimum est obedientiæ votum: primo, quia per eam melius bonum, puta propria voluntas, Deo immolatur; secundo, quia votum istud continet sub se alia vota, nam continentem et pauperem esse, sub obedientia cadit; tertio, quoniam actus obedientiæ sunt magis spirituales et fini religionis propinquiores.
Porro obligatio horum trium cum mortali peccato deseritur; aliorum vero transgressio non obligat ad mortale, nisi propter contemptum. Votum enim principaliter respicit tria prædicta: quia religiosi non vovent omnia servare quæ continentur in Regula, sed regularem conversationem, quæ essentialiter in tribus prædictis consistit.
Agnoscendum quoque, quod religiosus gravius peccare potest quam sæcularis eadem specie peccati, tripliciter: primo, si agat aliquid contra votum, scilicet fornicando aut furando; secundo, si agat ex contemptu; tertio, propter scandalum, quoniam plures vitam ejus considerant. Si autem religiosus aliquid mali committit quod non est contra votum, non ex contemptu, sed ex ignorantia vel infirmitate, nec cum scandalo aliorum, sed quasi in occulto, minus peccat quam sæcularis in eodem genere peccati: quia si peccatum ejus est veniale, absorbetur a multis bonis quæ facit; et si est mortale, citius ab eo resurgit. Nam intentio ejus citius revocatur ad pristina, secundum Origenem. Juvatur etiam a sociis, quemadmodum scriptum est: Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.1 Justi vero non cito ex contemptu peccant; quum autem ex ignorantia vel infirmitate peccant, cito reparantur. Sed si in contemptu cadant, pessimi et incorrigibiles fiunt.
Footnotes
-
Eccle. IV, 10. ↩
Chapter 529 of 761