Skip to the text

Articulus 242

1. An liceat religiosis docere, prædicare, et similia facere. 2. An sæcularibus rebus sese intromittere debeant. 3. An teneantur manibus operari. 4. An possint de eleemosynis vivere. 5. An mendicare ipsis liceat. 6. An viliora vestimenta portare.

  1. DICITUR denique aliquid alicui esse illicitum dupliciter.1 Primo, quia habet aliquid in se repugnans ei, quod dicitur non licere: sicut non licet irregulares sacros Ordines sumere. Et sic non est religiosis illicitum prædicare atque docere: quia ex voto vel præcepto non adstringuntur abstinere ab his; nec ratione religionis fiunt indigni, sed magis idonei propter vitæ sanctitatem. Secundo, dicitur aliquid alicui illicitum, quia caret illo unde illud posset: sicut diacono non licet celebrare. Et sic religiosis non licet prædicare, quia status religionis non confert ipsis potestatem hoc faciendi. Possunt tamen facere ista si Ordinem aut ordinariam jurisdictionem recipiant, vel si eis committantur quæ jurisdictionis sunt.

  2. Insuper, quum religionis status ad perfectionem ordinetur, quæ primo in Dei dilectione et secundario in proximorum affectu consistit; ideo religiosi præcipue Deo vacare debent. Si autem necessitas proximis immineat, possunt se de eorum negotiis intromittere: cum debito tamen moderamine, et cum superioris licentia, ex caritate et non ex cupiditate ministrando, et sæculares homines dirigendo.

  3. Porro labor corporalis ad quatuor valet: ad victum quærendum, ad otium evitandum, ad concupiscentiam refrenandam, et ad eleemosynas faciendas. Si ergo religiosi aliunde victum vestitumque habere prævaleant, non tenentur manualiter operari, sicut nec divites sæculares. Otium quoque vitari potest per studium et meditationem Scripturarum ac laudes divinas. Sed et caro maceratur sufficienter per jejunia atque vigilias. Labor etiam non cadit sub præcepto secundum quod ad eleemosynas ordinatur, nisi forte in aliquo casu. Patet ergo quod per nullum prædictorum quatuor ad quæ labor corporalis refertur, teneantur religiosi manibus operari. Nec enim tenentur manualiter operari, nisi propter speciale statutum Regulæ quam profitentur. Neque Apostolus præcepit corporalem laborem, nisi quibusdam propter speciales causas quæ in omnibus locum non habent.

  4. At vero quod alicui liberaliter datur, de eo vivere licite potest. Et ergo religiosi quibus aliorum munificentia providit, de illorum eleemosynis vivere licite possunt. Sed quia ideo eis eleemosynæ dantur quatenus benefactoribus spiritualia bona rependant, ideo illicite eleemosynas edunt, si ab actibus religiosis desistant: defraudarent enim intentionem datorum. Quadrupliciter demum vivere possunt religiosi de eleemosynis quasi sibi debitis: primo, si prædicent; secundo, si sint ministri altaris; tertio, si insistant studio Scripturæ propter utilitatem communem totius Ecclesiæ; quarto, si bona sua quæ habebant claustro dederunt.

  5. Amplius, circa mendicitatem duo perpenduntur. Unum, ex parte actus mendicantium: in quo actu propter suam abjectionem et vilitatem potest consistere magna humilitas. Et ergo contra superbiæ morbum quidam sancti leguntur mendicasse, ut S. Alexius. Sed circa hoc est discretio necessaria, ne homo notam vel vitium cupiditatis, aut simile quidpiam indecens incidat. Secundo, consideratur mendicitas ex parte ejus quod mendicando acquiritur. Et sic potest homo ad mendicandum induci ex triplici causa, scilicet: Ex cupiditate ditandi, vel otiose vivendi: quod pessimum est. Secundo, ex necessitate, quia aliunde non habet unde vivat: et hoc licet. Tertio, ex utilitate, videlicet quando occupatur circa quædam utilia ad quæ eleemosynis eget, sicut scholares mendicant quatenus studio sapientiæ vacant: et hoc modo tam sæcularibus quam religiosis mendicare est licitum.

  6. Præterea, habitus vilis atque incultus, si ex negligentia vel avaritia procedat, ad vitium pertinet; similiter, si propter ostentationem portetur. Si vero propter sui ipsius humiliationem vel aliorum ædificationem portetur, est laudabile.

Footnotes

  1. Quæstio 187. ↩

Chapter 530 of 761