Articulus 243
An sit tantum una religio, vel plures.
An possit institui aliqua religio ad opera vitæ activæ. 3. An ad bella gerenda. 4. An ad prædicandum, 5. vel ad studium scientiæ.
PORRO status religionis est quoddam exercitium, quo homo ad perfectionem caritatis exercetur.1 Diversa autem sunt opera caritatis quibus aliquis vacare potest; diversi quoque modi exercitiorum. Et sic religiones dupliciter distinguuntur. Primo, secundum ea ad quæ ordinantur (et hæc est formalis distinctio, quia a fine accipitur): ut quum una ordinatur ad suscipiendos peregrinos, alia ad fidei defensionem. Secundo, distinguuntur secundum diversitatem exercitiorum, quæ in Regulis assignantur, et quibus diversi diversimode ad gratiam Dei se aptant.
Insuper, quoniam caritatis perfectio etiam ad proximos se extendit, subveniendo eorum necessitatibus; ideo apte instituta est quædam religio ad vitam spectans activam, videlicet ad hospitalitatem.
Convenienter quoque est instituta quædam religio militaris, et propter fidei ac divini cultus, atque rei publicæ, ac pauperum defensionem, non autem propter aliquid mundanum. Hi tamen bellum non gerunt propria auctoritate, sed principum sive Ecclesiæ.
Denique incomparabiliter rationabilius fuit ad prædicandum religionem institui: quoniam zelus animarum est sacrificium acceptissimum Deo; et majus est populum Dei spiritualibus armis contra hæreticos et dæmonum tentationes defendere, quam corporalibus armis Christifideles tueri. Prædictos autem actus docendi, vel confessiones audiendi, prædicti religiosi non debent exsequi indifferenter, sed secundum auctoritatem et commissionem ac moderationem superioris, vel episcopi, vel proprii prælati.
Præterea inter opera vitæ activæ illa potissima sunt, quæ ordinantur directe ad animarum salutem, ut prædicare, etc. Studium autem litterarum convenit religioni tripliciter. Primo, quoad vitam contemplativam dupliciter, scilicet: directe, in quantum intellectum illuminat; secundo indirecte, removendo contemplationis pericula, puta errores qui sæpe in contemplatione divinorum illis accidunt qui Scripturas ignorant, quemadmodum in Collationibus Patrum de abbate Serapion dicitur. Secundo, necessarium est studium litterarum religiosis institutis ad prædicandum vel docendum. Tertio, valet studium litterarum religionique congruit quoad id quod omni religioni commune est. Valet enim ad vitandam carnis lasciviam. Et ergo Hieronymus dicit ad Rusticum: Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Aufert quoque cupiditatem divitiarum; et valet ad obedientiæ documentum. Quod vero ait Scriptura, Quoniam non cognovi litteraturam, etc., dictum est de littera veteris legis, de qua Apostolus, Littera, inquit, occidit: et sic non cognoscere, est non approbare litteralem circumcisionem, ceterasque observantias carnales. Patet igitur quod convenienter possit institui religio ad studium litterarum.
Footnotes
-
QUÆSTIO 188. ↩
Chapter 531 of 761