Skip to the text

Articulus 244

  1. An religio ad contemplativam vitam ordinata sit potior. 2. An habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis. 3. An religio solitariorum sit præferenda religioni in societate viventium.

  2. EXCELLENTIA quoque unius religionis super aliam ex fine potissime sumitur; secundario autem sumitur ex parte exercitiorum quæ referuntur ad finem. Illa ergo religio potior est, quæ ordinatur ad digniorem finem. Opus autem vitæ activæ est duplex. Unum, ex plenitudine contemplationis descendens, quemadmodum prædicare, docere: et hoc præfertur simplici contemplationi, quoniam majus est illuminare, quam solum lucere. Aliud est vitæ opus activæ quod omnino in exteriori actu consistit, ut hospitio recipere: hoc autem contemplationi postponitur. Itaque illa religio summa est, quæ ordinatur ad prædicandum atque docendum, quæ etiam episcopali perfectioni est propinquior; quæ vero ad contemplationem ordinatur, secundum obtinet locum; sed quæ circa exteriores actiones intendit, tertium locum sortitur.

  3. Insuper, magnarum divitiarum possessio, etiam in communi, perfectioni religionis multum derogat, et varias occupationes atque curas inducit; sed moderatæ divitiæ perfectionem religionis non tollunt neque impediunt, in communi loquendo. Tamen religioni quæ ordinatur ad militandum, magnæ divitiæ congruunt in communi; illi vero quæ ad contemplationem refertur, mediocres; sed illi quæ ordinatur ad opera vitæ activæ ex contemplatione exorta, minimæ divitiæ competunt. Quorum ratio est, quia tanto plus impedit temporalium rerum sollicitudo religionem, quanto ad eam major sollicitudo spiritualium rerum exigitur.

  4. Amplius, sicut paupertas non est ipsa perfectio, sed perfectionis instrumentum; sic et solitudo non est perfectio. So litudo autem non est instrumentum aptum actioni, sed contemplationi:12 et ergo non competit religionibus ad opera vitæ activæ ordinatis, nisi forte ad tempus. Considerandum autem, quod solitarius debet esse sibi ipsi sufficiens: quod pertinet ad perfectionem. Perfectum quoque est cui nihil deest. Ideo solitudo convenit contemplanti perfectionem adepto: quod dupliciter accidit, scilicet: Ex solo munere Dei, ut in Joanne Baptista, qui puer ingressus est eremum, quia ex utero matris erat Spiritu Sancto repletus.3 Secundo, contingit per exercitium virtuosi actus, in quo homo juvatur per aliorum societatem dupliciter, scilicet: quoad instructionem intellectus, ne homo seducat se ipsum; et quoad affectum, in quantum aliorum exemplo vitia reprimuntur. Unde vita socialis necessaria est ad exercitium perfectionis; sed solitudo competit jam perfectis. Sicut ergo id quod perfectum est præfertur ei quod ad perfectionem movetur; sic vita solitaria, si debito modo assumatur, præeminet vitæ sociali. Si autem sine tali præcedenti exercitio assumatur, periculosissima est, nisi divina gratia suppleat quod alii per exercitium acquirunt, ut in Antonio, Benedicto. Nec obstat prædictis quod scriptum est, Melius est duos esse simul:4 nam hoc dicitur propter mutuum auxilium, quo perfecti non indigent.

Footnotes

  1. 1 Cor. III, ↩

  2. Ps. lxx, 15, 6. ↩

  3. Luc. 1, 80, 15. ↩

  4. Eccle. IV, 9. ↩

Chapter 532 of 761