Articulus 245
Utrum nondum exercitati in prœceptis Dei debeant religionem ingredi. 2. An liceat aliquem voto obligari ad religionis ingressum. 3. Et an sic obligati eam teneantur intrare. 4. An voventes religionem intrare teneantur in ea perpetuo remanere. 5. An pueri sint recipiendi.
FREQUENTER prætactum jam reor, quemadmodum religio sit quoddam exercitium ad adipiscendam caritatem perfectam, in quantum per observantias regulares caritatis impedimenta, id est terreni affectus et occasiones peccandi, tolluntur.1 Quum ergo ad perfectionem conari et tendere competat non tantum justis, sed etiam imperfectis; ideo illi qui nondum in observantia divinorum mandatorum exercitati sunt, religionem ingredi possunt, quatenus peccandi occasiones devitent et ad virtutes magis proficiant.
Denique conveniens et meritorium est, ut homo se ad religionis introitum voto adstringat: tum quia vovere est actus virtutis, quæ appellatur religio; tum quia per votum firmatur voluntas ut in perpetuum Deo adhæreat.
Quoniam vero secundum præinducta, votum est promissio Deo facta de his quæ ad Deum pertinent, quale est religionem intrare: ideo qui vovet religionem intrare, etiam solo simplici voto, tenetur eam intrare, et Altissimo vota sua reddere;2 et eo modo quo intendit se per votum obligare, sic tenetur exsolvere. Si enim absolute promisit, tenetur implere quo citus poterit; si vero ad certum tempus aut sub determinata conditione vovit, tenetur tempore adveniente, vel impedimento seu conditione cessante, intrare.
Quod si absolute vovet claustrum introire, tenetur in ipso in æternum perseverare, si ejus intentio ad hoc ferebatur.
Præterea, si puer ante annos pubertatis, id est quatuordecim, votum simplex emittat de religione intranda, potest a patre revocari, quia adhuc in parentum potestate et cura exsistit. Si vero ante annos pubertatis sit doli capax et usum rationis perfectum habens, secundum conscientiam tenetur implere, quantum in se est; et tamen a patre potest revocari. Non autem obligatur quoad Deum ante plenum usum rationis. Aliud demum est votum solenne: et talis voti professio nequaquam rata est neque effectum sortitur ante tempus pubertatis, etiam quamvis in puero ante prædictum tempus usus rationis anticipetur. Ecclesia namque respicit quod in pluribus accidit. Quamvis autem pueri ante annos pubertatis profiteri non valeant, possunt tamen de parentum consensu in religione recipi, quatenus nutriantur in claustro : quod multum conveniens est, juxta illud : Bonum est viro quum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua.
Advertendum quoque, quod votum religionis majus est voto peregrinationis Terræ sanctæ : præsertim quum votum Terræ sanctæ in ipsum commutari possit, ut Alexander III asserit. Per ipsum enim consequitur homo omnium veniam peccatorum : quemadmodum in Vitis Patrum habetur, quod eadem sit gratia in religionis ingressu atque Baptismo. Totam enim vitam suam dedicat et mancipat homo Dei obsequio religionem ingrediens.
Footnotes
Chapter 533 of 761