Skip to the text

Articulus 246

1. An propter parentum obsequium retrahi debeat homo a religionis ingressu. 2. An presbyteri curati, vel archidiaconi, possint ingredi claustrum. 3. An possit aliquis de una religione transire ad aliam. 4. An aliquis debeat alium ad religionis ingressum inducere. 5. Utrum requiratur magna deliberatio cum cognatis atque amicis ad religionis ingressum.

  1. PORRO, si parentes in necessitate constituti sunt, sic quod aliunde commode sustentari non possunt, nisi a filiis; tunc non licet filiis, relicta cura parentum, ingredi religionem : quemadmodum non licet parentibus religionem intrare, non proviso quomodo filii educentur. Si autem parentes filiorum subsidio non multum indigent, tunc possunt invitis parentibus ingredi claustrum : quoniam post annos pubertatis, quivis ingenuus, est propriæ libertatis ac juris in his quæ sunt sui status.

  2. Præterea, quoniam presbyteri curati, et archidiaconi, non obligantur ad curam animarum perpetua obligatione; propterea religionem ingredi possunt, in qua perpetuo voto divinis se mancipent, curam sibi commissam episcopo renuntiantes. Istud autem præsuli non licet, sicut ostensum est.

  3. Insuper, non debet aliquis de una religione se transferre ad aliam, propter vitandum scandalum, et quia facilius proficere potest in religione quam semel acceperit, ceteris paribus. Tamen propter magnam utilitatem vel necessitatem istud laudabiliter fit triplici ratione : Primo, zelo perfectioris alterius religionis. Secundo, si in prima religiosi remissius agere inchoent : tunc enim intrare potest aliam, quamvis minorem, in qua laudabiliter vivitur. Unde in Collationibus Patrum abbas Joannes dicit se a vita eremitica ad socialem redisse, quia vita illa cœpit remitti tempore illo. Tertio, propter infirmitatem seu debilitatem. In primo autem casu, debet aliquis licentiam petere propter humilitatem : quæ ei negari non potest, si constet aliam religionem esse perfectiorem ; si vero de hoc dubitatur, est superioris requirendum judicium. Similiter in secundo casu agendum est. Sed in tertio, dispensatio est necessaria.

  4. At vero maxime meritorium est alium ad religionis ingressum inducere. Sed si hoc per violentiam, vel simoniam, aut cum mendacio fiat, illicitum erit.

  5. Consilia autem cum amicis et deliberatio adhibenda sunt in dubiis rebus. Sed religionis ingressus est de se bonus et evidenter ac certe approbatus : et ergo non est quoad hoc cum amicis consulendum vel deliberandum. Sed circa religionem tria possunt attendi. Primo, ipse ingressus : et de hoc non est dubitandum quin de se bonus consistat. Secundo, ingressus per comparationem ad vires hominis. Et sic rursus non est dubitandum nec consulendum (non enim suis viribus sed divinæ misericordiæ opi debet homo inniti) : nisi forte habeatur speciale impedimentum, vel corporalis debilitatis, vel debiti. Tunc enim requiritur deliberatio atque consilium cum his de quibus speratur quod prodesse velint et non impedire. Tertio, considerari potest modus religionem intrandi, vel species, id est, quam religionem utilius intret : et de talibus potest haberi consilium cum his qui non impediunt. Omnino autem deliberare non congruit an Deo serviendum sit ; sed de qualitate et modo discretio est habenda : quatenus ad omnium remuneratorem bonorum mereatur homo perduci, qui est omnis intellectualis creaturæ creator et judex, Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS LIBRI TERTII

SUMMÆ

FIDEI ORTHODOXÆ LIBER QUARTUS

Propriété

Abbé J.-L.-M. THIRIOT.

SAINTE FACE DE N.-S. JÉSUS-CHRIST

(St Suaire de Turin)

Chapter 534 of 761