Præfatiuncula
BEATUS homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Prov. III, 13. Vir enim eruditus suavis est animæ suæ. Eccli. XXXVII, 22. Qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Prov. x, 21.
Sed quæ est vera atque salubris sapientia, nisi cognoscere Christum Dei virtutem et Dei sapientiam?1 Unde Apostolus: Non judicavi me, inquit, aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.2 Verum, quia in Christo sunt duæ naturæ, illa ejus cognitio qua secundum divinam naturam cognoscitur, præsertim sapientia nominatur: quanquam et humanæ naturæ ejus cognitio sapientia dici possit. Tota enim theologia, quæ maxime sapientia appellatur, circa divinitatem Trinitatis humanitatemque Christi præcipue occupatur. Itaque, postquam primum librum Summæ hujus, qui de unitate Dei et trinitate Personarum, creationeque mundi et angelis, ac primis parentibus, tractat; secundum quoque, qui de vitiis atque virtutibus in communi determinat; et item tertium, qui de virtutibus, vitiis, donis et fructibus ac aliis multis in speciali considerat, percurrendo complevi: nunc simili modo quartum collegi. De hujus totius operis Summæ imperfectione indulgendum est mihi, eo quod festinantissime et intra novem menses circiter istud compleverim.
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER QUARTUS
DE CHRISTI INCARNATIONE, VITA, PASSIONE, MORTE, RESURRECTIONE, DE MATRIS EJUS MARIÆ SANCTIFICATIONE, DESPONSATIONE, ANNUNTIATIONE, DE SACRAMENTIS NOVÆ LEGIS AC EORUM RITIBUS, DE PRÆMIO BONORUM ET RETRIBUTIONE MALORUM.
Footnotes
Chapter 535 of 761