Skip to the text

Articulus 1

1. Utrum conveniens fuerit Deum incarnari. 2. An fuerit necessarium ad redimendum genus humanum. 3. An Deus carnem assumpturus fuisset, non exsistente peccato.

  1. CONVENIENS autem alicui dicitur, quod ei secundum proprietatem ac rationem suæ naturæ est competens :1 ut discernere, rationi. Deus vero est naturaliter bonus, et ipsa bonitatis essentia, secundum Dionysium primo capitulo de Divinis nominibus. Ratio autem atque proprietas boni est esse sui diffusivum et communicativum. Quum ergo sit Deus summe bonus, conveniens fuit ut se suæ creaturæ summe communicaret : quod maxime factum est per hoc quod eam ad propriam personalitatem assumpsit, uniendo sibi naturam humanam in unitate personæ. Conveniens ergo fuit Deum incarnari. In incarnatione enim Dei manifestatur bonitas ejus, eo quod proprii plasmatis infirmitatem non sprevit; sapientia, quia difficillimi decentissimam solutionem invenit; potentia, quod tam distantia in unitate personali conjunxit; justitia, quia non alium fecit superare tyrannum, nec vi eripuit hominem, sed sicut homo victus est, sic homo vicit : secundum Damascenum libro tertio.

  2. Denique necessarium dupliciter dicitur. Primo, sine quo aliquid fieri nequit : ut homo sine anima. Et sic Deum incarnari non fuit necessarium : potuit namque Deus aliis modis redimere hominem. Secundo, necessarium dicitur, sine quo res convenienter et apte esse non potest. Et sic necessarium fuit Deum incarnari. Per hoc enim potissime roboratur fides, quod ipsemet Deus loquitur et testatur. Per hoc quoque maxime erigitur spes et accenditur caritas, quod Deum pro nobis incarnatum ex nimia sua dilectione cognoscimus. Per incarnationem etiam et conversationem Verbi incarnati præsertim præbetur nobis vitæ et sanctitatis exemplum. Sed et per ejus incarnationem efficimur filii Dei, imo divinæ consortes naturæ. Denique, quoniam tota natura erat peccato corrupta, non potuit aliquis purus homo, imo nec multi simul pro tota natura satisfacere :2 quum et natura sit in infinitum communicabilis, et peccatum infinitæ gravitatis sit, eo quod contra Deum immensæ dignitatis committitur.

  3. Præterea aliqui asserunt, quod quamvis homo non peccasset, Deus tamen ex nimia sua caritate incarnatus fuisset. Sed quoniam incarnatio Dei ex sola sua bonitate et voluntate facta est, ratione investigari non potest; sed per hoc solum cognoscitur, quod in sacra Scriptura nobis Deo revelante aperitur. Quum ergo in sacra Scriptura ratio incarnationis ubique ex primi parentis peccato assignetur, probabilius est quod alii dicunt, videlicet, quod Deus non fuerit carnem assumpturus, nisi homo peccasset. Unde in libro de Verbis Domini ait Augustinus: Si homo non peccasset, Filius hominis (id est Christus) non venisset. Et alibi: Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos ac vulnera, et nulla erit medicinæ causa.

Footnotes

  1. DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. IIIª PARS, quæstio 1. ↩

  2. II Petr. 1, 4. ↩

Chapter 536 of 761