Articulus 2
1. An Deus principalius incarnatus sit ad tollendum peccatum originale, vel actuale.
2. Cur non sit incarnatus a principio mundi, nec in termino ejus.
VENIT præterea Filius Dei non solum ad tollendum peccatum originale, sed etiam actuale, imo, ut omnia peccata auferret: quia exhibuit quod ad omnium peccatorum deletionem sufficiens est. Sed quia propter peccata mundi tollenda advenit, idcirco quanto peccatum est gravius, tanto principalius propter ipsum venit Christus: porro unum peccatum est gravius alio dupliciter, scilicet intensive, et extensive. Quum ergo peccatum actuale sit magis voluntarium quam originale, est intensive gravius eo. Sed originale, quia traducitur ad posteros, omnesque inficit, extensive est majus actuali peccato: et quantum ad hoc principaliter propter ipsum venit Christus, qui totum genus humanum liberare volebat. Nam bonum commune divinius est bono singularis personæ, ad quam pertinet peccatum actuale. Sed quia etiam actualia peccata tollere venit (omnia enim peccata dimittuntur virtute meriti Christi), Chrysostomus secundo de Compunctione cordis testatur: Hic est affectus servi fidelis, ut beneficia Domini sui, quæ communiter omnibus data sunt, quasi sibi soli præstita reputet. Quasi enim de se solo loquens Paulus ita scribit: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.1
Denique noluit Deus a principio mundi, peccato commisso, mox incarnari. Homo enim per superbiam cecidit: erat ergo ad humilitatem reducendus. Et ideo Deus reliquit hominem primo legi naturæ, ut experiretur sibi illam nequaquam sufficere. Postea dedit ei legem scriptam, quæ nec ipsa suffecit, quoniam gratiam non contulit. Quum itaque homo in utraque lege defecit, opportune venit Christus. Et iterum, quia quo major judex advenit, eo præconum longior series præcedere debuit. Connaturale quoque est homini ut non subito, sed paulatim, ab imperfecto ad perfectionem perveniat. Et ergo Christus statim post peccati lapsum non venit. — Similiter noluit Deus incarnationem suam usque ad finem mundi differre, ne Dei cognitio et reverentia, morumque probitas penitus in hominibus deficerent atque perirent.
Footnotes
-
Galat. II, 20. ↩
Chapter 537 of 761