Skip to the text

Articulus 3

1. Utrum unio Verbi incarnati sit facta in natura. 2. An sit facta in persona. 3. An etiam in supposito vel hypostasi. 4. An persona Christi sit composita.

  1. NATURA vero, ut modo de ea fit sermo, accipitur pro essentia.1 Sic enim definit eam Boetius in libro de Duabus naturis Christi: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Sic autem sumendo naturam, dici non potest quod unio Verbi cum homine sit facta in natura, id est, quod ex natura divina atque humana sit facta una natura. Tripliciter enim fit unum ex duobus vel pluribus. Primo, sic quod illa duo integra et perfecta intransmutataque permanent. Talis autem unio non est nisi eorum quorum forma est compositio, figura, vel ordo: sicut ex multis lapidibus fit acervus, ex lignis vero et saxis fit domus. Talis autem non est unio Verbi cum natura assumpta. Nam compositio, figura et ordo sunt solum accidentales formæ. Unio autem Dei et hominis est per se, et ejus quod est vere unum. Secundo, fit aliquid unum ex pluribus transmutatis: quemadmodum ex elementis fit mixtum. Talis vero non est unio Verbi cum homine, quia natura divina invariabilis et intransmutabilis est. Item, mixtum non est ejusdem naturæ cum aliquo miscibilium: non enim caro est terra, aqua, vel ignis. Si ergo unio ista esset per commixtionem naturarum, non esset Christus ejusdem naturæ cum Patre vel Matre: et sic non esset Deus nec homo. Tertio, fit ex pluribus unum, sic quod illa non transmutantur a sua natura, sed remanent imperfecta: sicut ex forma atque materia constat compositum, et corpus ex membris. Talis vero esse non valet unio Dei cum homine, quia in Christo utraque natura est secundum se perfecta, nec divina natura esse potest pars alicujus compositi. Rursus, in tali unione ipsum totum est alterius naturæ a qualibet parte, seu quolibet ex quibus resultat. Et sic Christus nec esset naturæ divinæ neque humanæ, sed tertiæ ex utraque provenientis. — Prædictarum ergo unionum assertores in Christo, velut hæretici sunt spernendi. Unde in determinatione Chalcedonensis concilii dicitur: Confitemur in novissimis diebus Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem.

  2. Porro in quibusdam persona nihil reale superaddit naturæ, puta in Deo: et in talibus distinctio naturæ a persona est solum secundum rationem. Dicitur enim persona, in quantum est per se subsistens; natura autem, in quantum est essentia, quæ est ratio subsistendi. Quum ergo unio Verbi cum homine non sit facta in natura, oportet ut sit facta in persona: sic quod utriusque naturæ sit una personalis subsistentia, et ex Verbo ac homine constet unus Christus in unitate personæ. — Advertendum quoque, quod secundum Damascenum, Verbum assumpsit naturam humanam, non in universali (sic enim unicuique homini competeret esse Dei Verbum, ut Christo), sed in atomo, id est individuo. Non tamen quodlibet individuum in genere substantiæ vel intellectualis naturæ habet rationem personæ, sed solum illud quod per se exsistit, non autem quod in alio perfectiori exsistit: quemadmodum manus Pauli quamvis sit quoddam individuum, non est tamen persona, quia non exsistit in se, sed in alio perfectiori, videlicet suo toto. Quamvis ergo natura humana in Christo sit individuum quoddam, quia tamen non per se separatim exsistit, sed in alio perfectiori, utpote in persona Verbi, non habet personalitatem propriam, nec est per se persona. Et ergo unio facta est in persona.

  3. At vero, sicut conceditur unio utriusque naturæ in Christo facta in persona, ita conceditur facta in supposito atque hypostasi. Hypostasis namque est quid magis commune quam persona; sed persona non addit super hypostasim, nisi quod solum dicitur in his quæ sunt intellectualis naturæ. In eodem vero non differunt realiter magis commune et minus commune. Unde oppositum asserentes in concilio Constantinopolitano sunt damnati.

  4. Insuper, persona seu hypostasis Christi consideratur dupliciter, scilicet: Secundum id quod in se est: et sic est omnino simplex, quemadmodum essentia Verbi. Secundo, secundum rationem personæ ad quam pertinet in aliqua natura subsistere: sicque persona Christi in duabus naturis subsistit. Et quamvis sit ibi unum subsistens, est tamen alia et alia ratio subsistendi. Unde persona dicitur hoc modo composita, in quantum unum subsistit duobus. Propter quod Damascenus tertio libro ait : In Domino Jesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utraque compositam.

Footnotes

  1. Quæstio 2. ↩

Chapter 538 of 761