Articulus 5
Utrum unio Verbi cum homine sit maxima unionum. 2. An sit facta per gratiam. 3. An merita eam præcesserint. 4. An gratia fuerit Christo homini naturalis.
UNIO insuper incarnationis dupliciter accipi potest. Primo, ex parte eorum quæ conjunguntur: et sic non habet maximam unitatem, quia utraque natura manet distincta. Secundo, ex parte ejus in quo uniuntur: et sic præeminentiam habet inter omnes uniones, quoniam unitas personæ divinæ in qua uniuntur, est maxima. Unde primo de Trinitate asserit Augustinus: Homo potius est in Filio quam Filius in Patre.
Amplius, gratia dupliciter dicitur. Uno modo, ipsa Dei voluntas gratis aliquid faciens, seu gratum atque acceptum aliquem habens. Et sic unio incarnationis est facta per gratiam: sicut et unio Sanctorum Deo per dilectionem. Secundo, dicitur gratia donum Dei gratuitum. Sicque unio ista non est facta per aliquam gratiam habitualem: quamvis hoc ipsum quod est naturam humanam Deo esse unitam, gratia appellari possit, eo quod sine præcedentibus meritis sit ei collatum. Creatura namque dupliciter Deo unitur, videlicet: per operationem, prout Sancti Deum cognoscunt ac diligunt: et hoc fit per gratiam habitualem. Secundo, unitur Deo in esse personali: quod soli Christo donatum est, in quo natura humana suppositatur in esse divino. Quod autem natura habet esse in suo supposito, non fit aliquo habitu mediante.
At vero, quia in eodem instanti conjuncta est Verbo humanitas Christi, quo in utero Virginis facta est, sic quod nunquam fuit sine unione cum Verbo: nulla operatio nullumque meritum hominis Christi, unionem incarnationis præcessit. Sed nec aliorum hominum merita eam ex condigno meruerunt. Nam incarnatio Christi est totius humanæ naturæ reformativa: et ergo nullus particularis purusque homo eam potuit promereri. Item, gratia non cadit sub merito, quum sit merendi principium. Incarnatio autem est principium gratiæ, juxta illud Joannis primo: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.1 Non ergo cadit sub merito. Rursus, meritum ordinatur ad beatitudinem, quæ est Dei fruitio et præmium meriti. Unio autem incarnationis est in esse personali, quæ excedit omne meritum et unionem in actu fruitionis consistentem: non ergo sub merito cadere potest. Verumtamen Patres antiqui ex congruo meruerunt per sancta desideria et alia bona Verbi incarnationem. Sic quoque beata Virgo dicitur meruisse concipere et portare Dominum Christum: non utique ex condigno, sed secundum congruentiam quamdam, propter excellentiam gratiæ, et sanctitatis ac puritatis suæ.
Porro natura dicitur uno modo nativitas rei; secundo, dicitur natura essentia entis. Sumendo igitur naturale a natura primo modo accepta, sic naturale alicui dicitur quod ab ipsa nativitate habet: quemadmodum ait Apostolus ad Ephesios secundo, Eramus natura filii iræ;2 et Sapientiæ duodecimo, Nequam est natio eorum et naturalis malitia ipsorum.3 Et sic gratia Christi tam unionis quam habitualis dicitur Christo naturalis, quoniam ab instanti conceptionis fuit natura humana gratia plena ac Verbo unita. Sumendo autem naturale a natura pro essentia sumpta, illud dicitur naturale quod ex naturalibus inest principiis: ut naturale est gravi deorsum moveri. Sic vero nec gratia unionis nec habitualis est Christo naturalis ex parte naturæ humanæ, sed divinæ, quæ sola est conditrix gratiæ et ejus origo. Sic igitur patet, quomodo accipiendum sit verbum Augustini in Enchiridio : In susceptione naturæ humanæ fit gratia quodammodo illi homini naturalis, qua nullum possit peccatum admittere.
Footnotes
Chapter 540 of 761