Articulus 16
1. Utrum Christus habuerit scientiam præter divinam. 2. An habuerit scientiam Beatorum. 3. An habuerit scientiam inditam. 4. An etiam acquisitam.
FILIUS igitur Dei, quoniam rationalem animam vere assumpsit, scientiam creatam præter divinam et increatam scientiam habuit. Anima namque sine scientiæ habitu imperfecta ac nuda est: quod animæ Christi non convenit, quæ omnium animarum redemptrix exsistit. Item, res est propter suam operationem: nam per operationem conjungitur fini. Si ergo Christus non haberet cognitionem rationali animæ convenientem, frustra haberet animam. Habuit ergo creatam scientiam Christus. Tamen omnia cognovit per divinam scientiam operatione increata, quæ est divina essentia. Nam in Deo sunt idem esse et operari atque cognoscere, secundum Philosophum duodecimo Primæ philosophiæ.
Amplius, quoniam per Christi humanitatem omnes Beati ad Dei beatificam fruitionem perducuntur, quum ipse sit omnium per naturam assumptam salvator: constat quod visio seu scientia Beatorum Christo excellentissime inerat, tanquam causæ atque principio beatitudinis aliorum. Ipse enim semper comprehensor fuit. Unio namque personalis major est unione fruitionis et causa ejus. Ab eodem ergo instanti quo Christi natura humana fuit Verbo unita, ipse Christus ut homo, exstitit verus ac perfectus comprehensor. Hanc autem scientiam Beatorum habuit homo Christus per lumen gloriæ, sicut Beati.
At vero, præter increatam scientiam Christi et præter scientiam Beatorum, id est præter cognitionem qua Christus ut homo cognovit Verbum et omnia in Verbo, sicut et Sancti in patria, ponitur in Christo scientia indita seu infusa, qua cognoscit res in propriis naturis per species concreatas et rationali animæ connaturales ac proportionatas. Nulla enim naturalis perfectio defuit animæ Christi. Unde sicut secundum Augustinum, Verbum Dei a principio indidit mentibus angelorum species rerum intelligibiles, per quas angeli omnia cognitione vespertina cognoscunt, præter cognitionem matutinam, qua res cognoscunt in Verbo; sic Verbum animæ Christi sibi unitæ a principio indidit species intelligibiles naturales.
Denique nihil eorum Christo defuit quæ Deus in nostra natura plantavit, secundum Damascenum. Ideo Christus habuit intellectum agentem et ejus operationem, sicut habuit intellectum possibilem ejusque actum. Operatio autem intellectus agentis est a phantasmatibus species intelligibiles abstrahere, et in intellectu possibili eas reponere, ut tertio de Anima dicitur. In Christo igitur erant species intelligibiles intellectui suo possibili ab intellectu agente impressæ: quod est scientiam acquisitam, quam aliqui nominant experimentalem, in ipso esse. In Christo igitur fuit scientia acquisita, quæ habetur per modum humanum naturaleque lumen, non solum ex parte recipientis, sed etiam causæ agentis. Dicit autem S. Thomas tertia parte, quæstione 9, hujus oppositum se alibi scripsisse. Scientia vero infusa inerat Christo per lumen supernaturale. De hac autem experimentali et acquisita Christi scientia dicit ad Hebræos quinto Apostolus: Didicit ex his quæ passus est, obedientiam.1 Et sumitur hic discere pro experiri. Christus enim non didicit ab aliis scientiam acquisitam, sed per propriam adinventionem eam adeptus est.
Footnotes
-
Hebr. v, 8. ↩
Chapter 551 of 761