Skip to the text

Articulus 17

  1. Utrum anima Christi comprehendat divinam essentiam. 2. An omnia cognoscat in Verbo. 3. An cognoscat infinita. 4. An clarius videat Deum qualibet alia creatura.

  2. PATET demum ex præostensis, quod in Christo utraque natura proprias ac naturales proprietates retinuit.1 Soli autem divino intellectui proprium est, ut divinam essentiam plene comprehendat: infinitum enim a finito comprehendi non valet. Quum ergo sit anima Christi pura creatura, non potest comprehendere (id est perfecte et omnino sicut cognoscibilis est, cognoscere) divinam essentiam, nec Verbum, cui unita est. Imo a tali comprehensione in infinitum distat et deficit. Quod autem Isidorus ait, Trinitas sibi soli cognita est et homini assumpto, ideo dixit, quoniam Christus ut homo, quodam eminentissimo modo Deum præ omnibus B Sanctis cognoscit.

  3. Amplius, unusquisque Beatorum in patria omnia videt in Verbo quæ ad ipsum pertinent. Quum ergo Christo homini cuncta subjecta sint, et ipse constitutus sit omnium judex, oportet concedere quod Christi anima omnia in Verbo cognoscit, quæcumque sunt, fuerunt vel erunt, vel cogitata, vel prolata, vel acta.2345 Aliqua vero sunt quæ nunquam fuerunt, vel erunt, nec sunt: et hæc in duplici differentia sunt. Quædam enim eorum sunt in sola potentia Dei: et talia omnia non cognoscit anima Christi, quia sic cognosceret divinam virtutem perfecte et comprehensive. Virtus namque cognoscitur per eorum notitiam in quæ potest. Quædam autem sunt in potentia creaturæ: et talia omnia anima Christi in Verbo cognoscit. Comprehendit enim in Verbo omnis creaturæ essentiam, et per consequens potentiam, et cuncta quæ in potentia creaturæ consistunt. Quod autem Filius dicit se horam judicii ignorare, idcirco dicit quia non pandit eam discipulis.6 Dicitur enim Deus aliquid nescire, quia facit illud nesciri. Origenes vero id quod Filius dicit se horam judicii nescire, exponit de Christo secundum corpus ejus, quod est Ecclesia. Christus enim ut homo, hanc horam scivit utique: nam, ut Chrysostomus arguit, si Christo homini est datum esse omnium judicem, multo magis datum est ei hanc horam cognoscere.

  4. Denique scientia est verorum: falsum enim non scitur. Ens autem et verum convertuntur. Et ergo scientia non est nisi entium. Entia autem duplicia sunt. Quædam enim sunt actu : et hæc dicuntur simpliciter entia. Alia sunt entia in potentia : quæ fieri possunt. Anima igitur Christi non cognoscit entia actu infinita, quia nunquam est dare entia actu infinita. Cognoscit tamen entia secundum potentiam infinita. Scit enim omnia quæ secundum potentiam creaturæ fieri possunt : quæ infinita sunt saltem quantum ad cogitationes entium perpetuorum. Et talia scit scientia simplicis intelligentiæ : sicut et Deus infinita simpliciter cognoscit. Quamvis ergo capacitas animæ Christi finita sit, tamen infinita isto modo cognoscit, quia non sunt simpliciter infinita secundum actum atque essentiam.

  5. Præterea secundum diversam participationem luminis gloriæ a Deo in Beatos manantis, Deus magis vel minus clare cognoscitur. Quum ergo sit anima Christi divinæ luci vicinius unita, constat quod divinam veritatem et naturam præ aliis limpidius intuetur. Imo, eo modo quo gratia Christi est infinita, id est, tanta qua major esse non potest, secundum intellectum præhabitum ; tali modo visio qua anima Christi Deum videt, tanta tamque præclara est, quod major aut clarior esse non potest : quamvis divinæ potestatis in agendo nullus sit terminus.

Footnotes

  1. Quæstio 10. ↩

  2. Act. x, 42. ↩

  3. Joann. v, 27; ↩

  4. Hebr. u, 8. ↩

  5. I Cor. xv, 26-28; ↩

  6. Marc. xiii, 32. ↩

Chapter 552 of 761