Skip to the text

Articulus 22

  1. Utrum in Christo fuerit peccatum. 2. An fomes peccati. 3. An ignorantia. 4. An passibilitas animæ. 5. An dolor sensibilis.

  2. CHRISTUS vero peccatum non assumpsit :1 nam peccatum ad redemptionem cooperari non potuit, nec ad eam utile fuit. Unde et Christus in Adam non fuit secundum rationem seminalem, quoniam non est secundum naturalem virtutem seu ordinem generatus. Erat tamen in Adam secundum corpulentam substantiam, quia veram carnem ex ejus posteritate accepit. Nos vero in Adam exstitimus secundum seminalem rationem corpulentamque substantiam, secundum Augustinum decimo super Genesim ad litteram.

  3. Præterea ad fomitem pertinet inclinatio sensitivi appetitus in id quod est contra rationem. Quum ergo in Christo fuerit omnium virtutum perfectio et gratiæ plenitudo, ut dictum est, sequitur quod fomes in eo locum non habuit. Erat enim pars ejus sensitiva rationi perfecte subjecta, nec aliquid caro vel sensus ejus appetiit nisi secundum ordinem et modum rationis.

  4. Insuper, fuit in Christo plenitudo omnis scientiæ : non ergo erat in eo ignorantia. Potest tamen natura humana in Christo considerari dupliciter. Primo, secundum se vel secundum rationem suæ speciei : et sic Damascenus tertio libro ait, quod Deus ignorantem et servilem naturam assumpsit. Secundo, prout unita est Verbo : et sic non competit ei ignorantia.

  5. Advertendum autem, quod anima corpori formaliter unita dupliciter patitur, videlicet : passione corporali, per hoc quod est forma corporis : ut quum corpus vulneratur aut læditur. Quum ergo anima Christi fuerit naturaliter forma corporis ejus, constat eam fuisse passibilem per accidens passione corporali. Secundo, patitur anima passione animali, quæ maxime consistit in ipsis affectionibus appetitus sensitivi: quamvis secundum alias operationes anima pati dicatur. Nam sentire et intelligere quædam passiones interdum vocantur. Affectiones vero appetitus sensitivi in Christo vere fuerunt, sicut et alia ad humanæ naturæ veritatem spectantia. Patet ergo, quod anima Christi passione animali passibilis exstitit. Aliter vero passiones seu affectiones fuerunt in Christo, quam in nobis. Primo, quantum ad objectum: in nobis enim sæpe moventur ad illicita, nunquam autem in Christo. Secundo, quia in nobis sæpe præveniunt rationis judicium; in Christo autem non oriebantur nisi secundum rationis dispositionem liberumque arbitrium. Tertio, quia in nobis impediunt et alliciunt sibi rationem; in Christo autem nunquam rationem male inclinare vel impedire valebant. Unde, quum passio in sensualitate sistit, propassio dicitur; quum autem rationem pervertit, passio perfecta vocatur.

  6. Ex his innotescit, quod in Christo fuerat verus dolor. Nam dolor est, quum læditur corpus et læsio ipsa percipitur. Quoniam ergo corpus Christi passibile fuit, et omnes vires naturales ac sensus in ipso veraciter erant: certum est quod verus dolor in ipso exstiterit, sicut testatur Propheta: Vere languores nostros ipse tulit.2 Sunt autem aliqua verba S. Hilarii quæ videntur dolorem a Christo negare: non utique quantum ad veritatem doloris, sed quantum ad necessitatem ipsius, illam præsertim quæ est ex reatu peccati, qui in Christo non fuit.

Footnotes

  1. Quæstio 15. ↩

  2. Is. LIII, 4. ↩

Chapter 557 of 761