Skip to the text

Articulus 21

1. Utrum Christus assumpserit corporis defectus. 2. An necessitatem quoque subjacendi defectibus talibus. 3. An istos defectus contraxerit. 4. Utrum omnes assumpserit.

  1. TRIPLICI autem ratione Christus assumpsit corpus naturalibus infirmitatibus defectibusque subjectum, scilicet fami, siti, morti, etc.1 Primo, ut talia patiendo pro hominibus satisfaceret: nam illa ex primi parentis peccato secuta sunt, ad cujus deletionem Christus advenit. Secundo, ut veritatem humanitatis assumptæ ostenderet. Tertio, ut nobis patientiæ et imitationis exempla præberet, quemadmodum ad Hebræos duodecimo ait Apostolus: Sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.2 Poterat tamen, secundum Augustinum in epistola ad Dioscorum, anima Christi sua beatitudine ab omni passione ac læsione corpus ejus servare intactum, eo quod gloria animæ in corpus redundat; sed ut Damascenus affirmat, beneplacito divinæ voluntatis permittebatur carni Christi operari ac pati.

  2. Præterea duplex est necessitas, scilicet: coactionis, quæ est ab agente extrinseco et contrariatur voluntati atque naturæ, quorum utrumque est principium intrinsecum. Alia autem necessitas est, quæ naturalis vocatur, consequens naturalia rei principia: sicut necesse est ignem calefacere, et mixtum corrumpi. Hanc vero secundam necessitatem subjacendi morti aliisque defectibus corporis Christus sponte assumpsit. Si autem loquamur de necessitate coactionis prout corporali naturæ repugnat : sic corpus Christi secundum propriam naturam necessitati passionum istarum subjacuit. Sed prout talis necessitas voluntati repugnat : sic in Christo non fuit, nec quoad voluntatem divinam, nec quantum ad voluntatem humanam absolute acceptam, quæ scilicet rationem deliberativam consequitur; sed solum secundum naturalem motum voluntatis, videlicet prout naturaliter mortem nocumentaque corporis refugit. Et sic patet, quomodo Christus oblatus dicitur quia voluit, quamvis hoc contra naturalem motum suæ voluntatis fuerit, secundum Damascenum.3

  3. Denique prædictos defectus contrahere, aliud non est nisi eos simul cum eorum causa accipere. In verbo namque contrahendi includitur ordo effectus ad suam causam. Hi vero defectus sunt pœnæ originalis culpæ, quæ in Christo non fuit. Nam ipse naturam humanam in ea puritate assumpsit, quam in statu originalis innocentiæ atque justitiæ habuit, secundum Augustinum. Itaque Christus hos defectus non contraxit, sed sponte suscepit.

  4. Porro, quoniam Christus venit naturam humanam sanare, idcirco plenitudo gratiæ atque scientiæ ei necessaria fuit, ut homines illuminaret et Deo gratos efficeret. Venit autem sanare naturam humanam originali culpa infectam. Et ergo illos defectus assumpsit qui in omnibus universaliter reperiuntur ut pœnæ originalis culpæ : scilicet famem, mortem, etc. Defectus autem qui perfectioni scientiæ et virtutum repugnant, ut sunt ignorantia, concupiscentia, fomes; et qui in omnibus non sunt, sed ex particulari causa proveniunt, ut lepra, vel febris, Christus nequaquam assumpsit. Unde Damascenus testatur, quod Christus naturales et indetrahibiles defectus assumpsit, id est eos qui omnibus sunt communes et perfectioni gratiæ atque scientiæ non repugnant. Hos autem defectus suscipiendo, curavit eos in aliis, et non solum eos, sed etiam illos qui superadduntur naturæ infectæ : nam hi ex illis primis defectibus oriuntur.

Footnotes

  1. Quæstio 14. ↩

  2. Hebr. xii, 3. ↩

  3. Is. LIII, 7. ↩

Chapter 556 of 761