Articulus 27
Utrum distinguantur in Christo voluntas divina et humana. 2. An in humanitate Christi sit alia voluntas rationis, et alia sensualitatis. 3. An in ipso fuerint plures voluntates rationis. 4. An liberum arbitrium. 5. An voluntas humana fuerit divinæ conformis per omnia. 6. An fuerit in Christo aliqua voluntatum contrarietas.
FUERUNT quoque nonnulli, qui non nisi unam voluntatem in Christo ponebant.1 Apollinaris enim, qui dixit in Christo non fuisse animam intellectivam, solum divinam voluntatem in eo asseruit. Similiter Eutyches, et omnes qui unam solam in Christo naturam ponebant, unam dumtaxat voluntatem ei attribuebant. Postmodum autem Macarius Antiochenus patriarcha, et Cyrus Alexandrinus, et Sergius Constantinopolitanus, atque eorum sequaces, quamvis in Christo faterentur unam personam duasque naturas, non tamen ponebant in eo nisi unam voluntatem. Opinabantur enim, quod in Christo humana natura nunquam movebatur proprio motu, sed solum prout movebatur a voluntate divina. Hæc autem positio falsa est. Nam, sicut præhabitum est, Filius Dei assumpsit humanam naturam perfectam et integram, cum his quæ ad essentialem ejus pertinent perfectionem. Et ergo, quemadmodum natura humana in Christo habuit intellectum humanum, ita habebat propriam voluntatem. Unde in sexta synodo apud Constantinopolim celebrata dicitur, quod in Christo oportet duas voluntates naturales et duas operationes naturales prædicare. Voluntas tamen Christi humana semper sequebatur divinam, et ei per omnia subdita fuit.
At vero, sicut ad veritatem atque perfectionem naturæ humanæ pertinet rationalis appetitus, id est voluntas, sic et appetitus sensitivus, qui dicitur rationalis per participationem. Et ergo in Christo erat appetitus sensitivus, id est voluntas sensualitatis, qui rationali voluntati in omnibus erat subjectus, ut dictum est.
Sciendum autem, quod voluntas quandoque accipitur pro potentia: et sic in Christo erat sola una rationis voluntas. Interdum vero sumitur pro actu: et sic in Christo erant duæ voluntates rationis, id est duo actus voluntatis. Quorum unus erat circa ipsum finem: et talem voluntatem vocat Damascenus θέλησιν, et magistri nominant eam, voluntatem ut naturam. Finis enim appetitur propter se ipsum. Alia vero voluntas est eorum quæ sunt ad finem: talia namque non appetuntur, nisi per comparationem ad finem. Hanc igitur voluntatem Damascenus nominat βούλησιν, et magistri vocant eam, voluntatem ut rationem.
Porro, secundum Philosophum in Ethicis, voluntas est proprie circa finem; electio autem, eorum quæ ordinantur ad finem. Electio vero est proprius actus liberi arbitrii. Idcirco, sicut in Christo ponitur voluntas ut ratio, id est electio; ita in eo oportet ponere liberum arbitrium. Damascenus tamen dicit in Christo non fuisse electionem, videlicet prout electio dubitationem includit: quamvis dubitatio de ratione electionis non sit. Eligere enim convenit Deo, juxta illud Apostoli ad Ephesios primo: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.2 Libertas ergo arbitrii competit Christo, sicut Beatis.
Præterea, sicut prædictum est, divina dispensatione factum est, ut in Christo corporalis natura passionibus et morti subdita esset, viresque animæ operarentur et moverentur secundum propriam naturam. Appetitus autem sensitivus, qui voluntas per participationem vocatur, naturaliter refugit malum et pœnam. Voluntas quoque ut natura, quæ est de ipso fine, ea refugit quæ secundum se mala exsistunt. Et ergo ambæ istæ voluntates in Christo aliud poterant velle quam Deus: præsertim, quoniam Deus volebat Christum pati, non quasi passio talis esset propter se ipsam appetibilis, sed propter ordinem ad humanam salutem. Et ergo voluntas ut natura refugiebat eam; sed voluntas ut ratio, scilicet quæ est eorum quæ sunt ad finem, non refugiebat eam. Nam ideo Christus dixit:3 Non sicut ego volo, sed sicut tu. Et secundum hanc voluntatem Christus in omnibus voluit id quod Deus.
Verumtamen non fuit in Christo contrarietas voluntatum: contrarietas enim non est nisi de eodem et secundum idem. Voluntas autem sensualitatis, quæ pœnam nolebat, est alia a voluntate rationis, quæ eam volebat. Similiter voluntas ut natura non restitit voluntati rationis, quia non secundum eamdem rationem movebatur cum voluntate rationis. Ipsa enim movebatur in aliquid secundum se consideratum; voluntas vero rationis ferebatur in rem per respectum ad finem. Una quoque potentia animæ Christi non impediebat nec retardabat actum alterius. Placuit enim Christo, ut quilibet appetitus suus moveretur secundum naturalem et propriam inclinationem. — Erat autem in Christo agonia, passione instante:4 Factus enim in agonia, prolixius orabat: et hoc, quantum ad partem sensitivam, prout agonia designat timorem infortunii imminentis, secundum Damascenum libro tertio. Sed quantum ad partem rationalem, non exstitit agonia in ipso, prout agonia importat concertationem voluntatum ex diversis rationibus procedentem. Talis quippe agonia ex rationis debilitate consurgit, quæ non valet cognoscere quid sit simpliciter melius. Hoc autem a Christo longe erat.
Footnotes
Chapter 562 of 761