Articulus 15
An gratia qua Christus est caput Ecclesiæ, sit eadem cum gratia habituali. 2. An Christo sit proprium esse caput Ecclesiæ.
An diabolus sit caput omnium malorum.
An etiam Antichristus.
AGNOSCENDUM præterea, quod unumquodque agit secundum quod est ens actu. Ens enim in potentia, ut tale, non agit: nam agere præsupponit esse. Per id ergo quo aliquid est actu, per id operatur. Ignis namque per eumdem calorem est in se calidus et alia calefaciens. Quum ergo gratia Christi habitualis fuerit summa atque completa, per eamdem gratiam qua Christus in se gratus est Deo et gratiam habens, aliis gratiam influit, et eos Deo acceptos gratiososque efficit, sicut Joannis primo habetur: De plenitudine ejus omnes accepimus. Sequitur ergo, quod una et eadem sit gratia habitualis in Christo, et illa per quam est caput Ecclesiæ, influens membris suis ex suæ gratiæ plenitudine spiritualem sensum motumque vivificum.1 Itaque gratia personalis seu habitualis et gratia capitis in Christo sunt una gratia, sola ratione distincta.
Denique caput influit membris duplici influxu, videlicet: intrinseco, per hoc quod vis motiva et sensitiva interior ex eo descendit; et extrinseco, in quantum per exteriores sensus, qui in capite radicantur, homo in agendis foris dirigitur. Christus igitur solus est spirituale caput Ecclesiæ, tanquam universale caput intrinsece influens, scilicet gratiam et spiritualia dona tribuens. Prælati vero Ecclesiæ dici possunt capita Ecclesiæ particularia et extrinsece influentia, prædicando, docendo, corrigendo. Gratiam enim conferre non possunt, sed ad eam corda subditorum disponere moliuntur. Christus quoque est caput Ecclesiæ secundum omnem locum, omneque tempus, et propria auctoritate: alii vero, tanquam vicarii Christi et secundum certum locum, ut inferiores prælati; vel secundum omnem locum, non tamen secundum omne tempus, ut Papa, qui est caput omnium tempore sui pontificatus.
Insuper, diabolus caput malorum vocatur, in quantum eos ad suum finem, videlicet aversionem a Deo, conatur inducere, interius suggerendo, quamvis directe non influat menti. Et ergo dicitur rex super omnes filios superbiæ.2 Aversio autem a Deo rationem finis sortitur, prout speciem libertatis habet, juxta illud Jeremiæ secundo: sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti:3 Non serviam. Servitus quippe libertati opponitur.
Præterea in capite naturali, ut dictum est, tria sunt, scilicet: ordo, quum sit principium corporis; virtus, nam influit corpori; et perfectio, nam sensus in eo potissime vigent. Antichristus igitur non est caput omnium malorum, quoad duo prima. Non enim est principium vel primum inter homines, nec omnibus influit; sed illis dumtaxat imprimet quos seducet. Antichristus ergo est caput malorum ratione tertii, utpote propter perfectionem malitiæ, quæ in ipso erit: nam plenus erit omni malignitate ac fraude diaboli. Unde ipse atque diabolus non sunt duo capita, sed unum: quoniam Antichristus caput vocatur, pro eo quod malitia dæmonis in ipso plenissime erit. Et sicut Deus, secundum Apostolum, caput est Christi;4 sic dæmon caput erit Antichristi filii sui.
Footnotes
Chapter 550 of 761