Articulus 26
An Christus sit unum vel duo. 2. Utrum in ipso sit dumtaxat unum esse.
BOETIO insuper teste, Omne quod est, in quantum est, unum est. In Christo autem est una utriusque naturæ persona. Et quamvis natura divina in abstracto accepta, prædicetur de Christo, sicut de qualibet divina persona, quia in Deo sunt idem esse atque essentia; natura tamen humana non proprie prædicatur in abstracto de Christo, sed solum in concreto, prout significat habentem naturam. Idcirco Christus non est dicendus duo vel plura, sed vere absoluteque unus.
Amplius, unum et ens convertuntur. Quod ergo vere est unum, non habet nisi unum esse. Et ergo quum in Christo sit natura humana ad esse increatum Verbi in unitatem personæ assumpta, non est in eo nisi unum esse simpliciter dictum. Ea enim quæ ad naturam pertinent, distinguuntur in Christo: habet namque duos intellectus, duas voluntates, sicut et duas naturas. Sed quæ personam respiciunt, non numerantur, sed sunt unum in Christo: sicut et persona in eo una consistit. Esse vero immediate concernit personam: esse enim est suppositorum. Verumtamen trium divinarum personarum non est nisi unum esse propter unitatem naturæ, quæ non diversificatur a suo esse.
Chapter 561 of 761