Articulus 13
Utrum in Christo sint gratiæ gratis datæ. 2. An prophetia. 3. An plenitudo gratiæ. 4. An talis plenitudo sit propria Christo.
An gratia Christi sit infinita. 6. An posset augeri. 7. Quomodo se habeat ad unionem.
GRATIÆ autem gratis datæ præcipue ordinantur ad spiritualis doctrinæ ac fidei propalationem, ut donum linguarum, etc. Quum ergo Christus sit fidei ac spiritualis doctrinæ summus magister primusque doctor, habuit ea quibus fidem suam atque doctrinam manifestare valebat, id est gratias gratis datas : aliter inutilis fuisset ejus doctrina.
Denique propheta quasi procul videns vocatur, scilicet, ea cognoscens et loquens quæ longe sunt a sensibus hominum. Potest autem aliquis dici propheta, quia ea cognoscit ac nuntiat quæ illis procul sunt cum quibus ipse versatur, quamvis aliis non sint procul : ut si quis in episcopatu Leodiensi consistens, illic annuntiet suis quæ geruntur in Asia, quæ tamen Asianis præsentia sunt. Deus ergo atque Beati in patria, quamvis talia noscant et aliis nuntient, non tamen Prophetæ dicuntur, quoniam conversationem nobiscum non habent. Christus vero, quia viator fuit quantum ad corporis passibilitatem et cum hominibus vixit, propheta fuit, in quantum hujusmodi cognovit et annuntiavit. Quamvis ejus cognitio perfecta et clara exstiterat, maxime quoad intellectum ; tamen in parte imaginativa quasdam similitudines habuit, in quibus speculari potuit divina, in quantum viator. Quod autem in Christo fuerit prophetia, patet, quia de eo Deuteronomii octavodecimo Moyses scripsit : Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me.1 Et Joannis quarto dicitur : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.23
Porro perfectio sive totalitas dupliciter dicitur, scilicet intensive, et virtualiter. Intensive, ut si aliquid sit tanta albedine album, qua major esse non potest. Virtualiter, ut si aliquis habeat aliquid secundum omnes suos effectus et gradus : ut si quis habeat omnia opera vitæ, perfecte et plene vivens vocatur. Utroque autem modo fuit in Christo gratiæ plenitudo. Tanta enim in eo gratia fuit, qua major esse non potest, nec recipi a creatura. Habuit quoque gratiam ad omnes gratiarum effectus, tanquam caput Ecclesiæ et universale principium gratiæ in omnibus hominibus.
Plenitudo autem gratiæ dupliciter dicitur, scilicet : ex parte gratiæ, per modum nunc dictum, ut quum est tam intensa ac virtuosa ut major atque potentior esse non possit : et hæc plenitudo est propria Christo. Secundo, dicitur plenitudo gratiæ ex parte habentis : ut dum homo tantam gratiam habet sicut a Deo sibi præordinatum est atque præfixum, et ea quæ sibi conveniunt faciliter operatur, sicut ad Ephesios quarto dicit Apostolus : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.4 Hæc igitur plenitudo non est propria Christo, sed aliis datur per Christum : quæ etiam maxima fuit in Virgine Matre.
C 5. At vero gratia unionis Christi, quum sit ipsum esse personale Verbi cui gratis unita est natura humana, est simpliciter infinita, sicut persona Verbi. Gratia vero habitualis in Christo consideratur dupliciter. Primo, in quantum est quoddam ens : et sic, quum sit res creata et in anima Christi tanquam in subjecto, est finita. Alio modo, secundum propriam rationem : et sic dicitur infinita, quia habet quidquid ad perfectionem et excellentiam gratiæ pertinet, sicut ostensum est.
D 6. Considerandum quoque, quod gratia Christi augeri non potest : nec ex parte subjecti, quod est anima Christi, cujus tota capacitas repleta est gratia, et quæ gratiam in summo gradu qui potest competere gratiæ, habet ; nec ex parte gratiæ : divina enim sapientia unicuique formæ certam mensuram præfixit, quemadmodum Sapientiæ undecimo dicitur :5 Omnia in numero, pondere, et mensura constituisti. Mensura vero præfigitur formæ secundum comparationem ad finem : sicut non potest esse major gravitas quam terræ, quia esse non potest locus inferior loco terræ. Finis autem gratiæ est unio rationalis creaturæ cum Deo. Quum ergo anima Christi ad personalem Dei unionem, quæ summa est, sit assumpta, sequitur quod gratia Christi ad hanc unionem ordinata sit in summo gradu qui gratiæ potest competere. Gratia ergo Christi nullo modo valet augeri, præsertim quum fuerit verus ac plenus comprehensor a suæ conceptionis initio. Quod vero Lucæ secundo scribitur : Jesus proficiebat ætate et sapientia et gratia, non est intelligendum quantum ad ipsos habitus gratiæ ac sapientiæ, sed quantum ad effectus seu operationes habituum, quia secundum processum ætatis sapientiora virtuosioraque opera fecit.
- Præterea, sicut nunc sæpe prætactum est, gratia Christi habitualis est effectus gratiæ unionis et sequitur eam. Primo : nam Filius dicitur missus, in quantum naturam humanam assumpsit ; Spiritus Sanctus vero dicitur mitti, in quantum mentem per gratiam et caritatem inhabitat. Quemadmodum autem Filius prior est Spiritu Sancto prioritate originis; sic missio Filii prior est quoad Christum missione Spiritus Sancti, non tempore, sed ordine naturæ. Item, sicut splendor ex lucis præsentia causatur, et lucem consequitur; sic gratia Christi habitualis ex divinitatis præsentia facta est, et eam consequitur. Rursus : nam gratia ordinatur ad actum ; agere vero est suppositorum. Ergo in Christo prior est unio personalis, quam habitualis. Unde Isaiæ quadragesimo secundo de Christo dicitur : Ecce servus meus, suscipiam eum ; et postea subditur, Ponam super eum spiritum meum : quod ad habitualem gratiam pertinere certum est.
Footnotes
Chapter 548 of 761