Articulus 24
An sequentes propositiones sint veræ : 1. Deus est homo. 2. Homo est Deus. 3. Christus est homo dominicus. 4. An ea quæ conveniunt Filio hominis possint prædicari de Filio Dei, et econtrario. 5. An etiam quæ conveniunt naturæ divinæ, dicantur de natura humana, et econtra, in abstracto.
REPROBATIS autem atque omissis hæreticorum variis modis quibus istam propositionem, Deus est homo, concedunt : dicendum est hanc propositionem proprie et simpliciter concedendam esse ac veram. Nomen enim significans naturam communem in concreto, potest supponere pro quolibet sub natura illa contento, ut homo pro quolibet homine. Itaque hoc nomen, Deus, supponere potest pro persona Filii Dei. De quolibet autem alicujus naturæ supposito potest vere ac proprie prædicari nomen illam naturam in concreto significans, ut homo de Petro et Paulo. Quoniam ergo persona Filii, pro qua supponit hoc nomen, Deus, est suppositum naturæ humanæ (est enim assumpta ad esse personale Verbi); idcirco vere et proprie hoc nomen, Homo, prædicatur de Deo, prout hoc nomen, Deus, supponit pro persona Filii. Unde hæc propositio, Deus est homo, est in materia naturali. Non enim per accidens prædicatur homo de Deo, sed per se, sicut de sua hypostasi : non utique ratione formæ significatæ hoc nomine, Deus; sed propter suppositum Verbi, quod humanæ naturæ est hypostasis.
Denique eadem ratione ista est vera ac propria, Homo est Deus. Homo namque supponere potest pro qualibet naturæ humanæ hypostasi, et per consequens pro persona Verbi seu Filii Dei, quæ est naturæ assumptæ suppositum. Quum vero dicitur, Christus Jesus, semper supponitur atque signatur suppositum æternum et increatum, quod est Verbi hypostasis. Utriusque enim naturæ in Christo est unum ac idem suppositum.
Deus vero et Dominus, non denominative, sed essentialiter Deo conveniunt, et essentialiter de ipso prædicantur. Ideo ista impropria est, Christus est homo dominicus; et Augustinus eam in libro Retractationum retractat. Signaretur enim per talem denominationem, quod natura humana non esset Verbo vere in unitate personæ conjuncta. Ista tamen proprie est concedenda, Christus est homo divinus : nam Dionysius nominat Christum divinissimum Jesum. Hoc enim nomen, Divinus, essentialiter solet dici de his de quibus prædicatur, sicut hoc nomen, Deus : dicitur enim, Divina essentia, Divina sapientia, sicut, Essentia Dei.
Porro, quum utriusque naturæ sit in Christo una persona, ideo sive dicatur homo sive Deus, una persona supponitur utriusque naturæ. Unde ea quæ humanæ naturæ sunt, prædicantur de Deo, et econtrario, scilicet : Deus est passus ; ille homo est æternus, immensus, omnipotens. Dicit enim Damascenus tertio libro : Deus suscepit ea quæ carnis sunt idiomata, id est proprietates, dum Deus passibilis nominatur, et Deus gloriæ crucifixus vocatur. In talibus tamen propositionibus, non solum considerare oportet quid de quo dicitur, sed etiam propter quid unumquodque de alio dicitur. Non enim humana Deo conveniunt ratione naturæ divinæ, neque divina homini ratione naturæ humanæ.
At vero, quoniam utriusque naturæ conjunctio in Christo non est facta in unitate naturæ, ut Eutychiani putabant ; sed in persona, salvis utriusque naturæ proprietatibus, atque utraque natura in se integra permanente : propterea, quæ sunt naturæ divinæ, non dicuntur de natura humana, neque econtra, in abstracto. Non enim dicere possumus quod natura divina sit passibilis, vel natura humana æterna.
Chapter 559 of 761