Articulus 31
An Christus sit sacerdos. 2. An simul et hostia. 3. De effectu sacerdotii ejus. 4. Ad quos hic effectus pertineat. 5. De æternitate sacerdotii Christi. 6. Quomodo dicatur sacerdos secundum ordinem Melchisedech.
AD sacerdotem vero pertinet divina tradere populo, atque populi preces Deo offerre, sicque inter Deum et populum mediatorem consistere. Hoc autem maxime convenit Christo. Et ergo pontifex noster et sacerdos vocatur, juxta illud ad Hebræos quarto :1 Habemus pontificem, qui penetravit cœlos, Jesum Filium Dei. Et quia sacerdos inter Deum et populum mediat, quod est angelorum officium; ideo angelus appellatur, secundum illud Malachiæ secundo :2 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quia angelus Domini exercituum est. Christus vero, etiam ut homo, erat angelis major, propter unionem cum Verbo; sed dicitur modico ab angelis minoratus, propter passibilitatem sui corporis.3 Christus quoque propter omnium gratiarum plenitudinem dicitur rex, sacerdos, et legislator fidelium. Propter quod Isaiæ tricesimo tertio scriptum est :4 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.
Amplius, secundum Augustinum primo de Trinitate, omne visibile sacrificium, invisibilis sacrificii quo se spiritus Deo offert, est sacramentum, id est sacrum signum. Et ideo omne quod ad hoc Deo exhibetur, ut spiritus hominis dirigatur ad Deum, dici potest sacrificium. Indiget itaque homo sacrificio propter tria : Primo, propter remissionem peccati. Secundo, ut conservetur in bono : pro quo in veteri lege offerebatur pacifica hostia. Tertio, propter perfectam unionem cum Deo, quod erit in gloria : unde in veteri lege offerebatur holocaustum, quasi totum incensum. Quoniam igitur per Christi humanitatem peccatorum remissionem, et conservationem in bono, consummatam quoque unionem cum Deo sortimur atque acquirimus; ideo Christus ut homo, non solum fuit sacerdos, sed etiam hostia perfecta, id est hostia pro peccato, hostia pacificorum, et holocaustum : et hoc, secundum quod ejus occisio refertur ad propriam suam voluntatem, non autem ad voluntatem occidentium ipsum.
At vero in peccato sunt duo, videlicet: macula culpæ, quæ deletur per gratiæ infusionem; et reatus pœnæ, qui removetur per satisfactionem. Per passionem autem Christi gratia nobis præstatur, qua ad Deum convertimur. Ipse quoque pro nobis satisfecit, quoniam languores nostros tulit, et dolores nostros portavit.5 Idcirco sacerdotium Christi plenam vim habet expiandi peccata. Unde effectus sacerdotii Christi est expiare peccata.
Præterea sacerdos inter Deum et populum mediator consistit. Ille vero mediatore eget, qui per se ipsum accedere non potest. Christus autem ut homo, per se ipsum accedit ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis, secundum Apostolum ad Hebræos septimo.6 Et ergo effectus sacerdotii Christi non est nisi respectu aliorum, et non ad se ipsum (ipse enim peccatum non habuit, nec adjutore egebat) : nisi forte quoad impassibilitatem sui corporis, quam sibi ipsi sua passione promeruit : non tamen prout passio erat satisfactiva; sed prout ex propria voluntate, Patri obediendo, mortem sustinuit :7 ideo enim Deus exaltavit eum.
Præterea in sacerdotis officio duo considerantur, videlicet : oblatio; et sacrificii consummatio, per quam illi pro quibus sacrificium offertur, effectum sacrificii consequuntur. Christus autem passus est pro nobis propter bona futura, cœlestia atque æterna : et ob hanc rationem dicitur sacerdotium ejus æternum.8
Denique sacerdotium Christi legale sacerdotium in multis excellit, quia peccata aufert et æternaliter manet. Et hoc significatum est per sacerdotium Melchisedech, qui decimas sumpsit ab Abraham : in cujus Abrahæ lumbis quodammodo decimatus est sacerdos legalis. Unde sacerdotium Christi dicitur secundum ordinem Melchisedech, propter eminentiam veri sacrificii quoad sacrificium legis.9 Sciendum tamen, quod in sacerdotio Christi duo pensantur, scilicet ipsa oblatio, et oblationis effectus. Quantum ad primum, sic sacerdotium Leviticum expressius significavit sacerdotium Christi quam sacerdotium Melchisedech, propter sanguinis effusionem in lege. Sed quantum ad effectum oblationis Christi, qui est unitas Ecclesiæ, sic sacerdotium Melchisedech expressius significavit sacerdotium Christi. Obtulit namque panem et vinum, per quæ unitas designatur Ecclesiæ, quam Christus collegit. Et ergo sub speciebus panis et vini sacrificium Christi frequentatur. Dicitur autem Melchisedech sine patre et matre, neque initium dierum neque finem vitæ habens, quoniam ejus genealogiæ initium et finis in Scriptura sacra non legitur.10
Footnotes
Chapter 566 of 761