Articulus 12
Utrum in Christo fuerit gratia habitualis. 2. An etiam virtutes. 3. An fides. 4. An spes. 5. An dona. 6. An donum timoris.
FUIT vero in Christo et est gratia habitualis.1 Nam ejus humanitas fonti gratiarum, scilicet Deo, propinquissime est unita: et ergo influentiam gratiarum plenissime recepit. Item, operationes per gratiam perficiuntur. Omnis autem actio Christi perfectissima fuit. Habuit ergo gratiam habitualem.2 Rursus, quum Christus sit caput Ecclesiæ mediatorque hominum, inest ei gratia superabundans, per quam membris suis influere possit, quatenus de plenitudine ejus omnes recipiant.34 Unde Isaiæ undecimo de Christo conscriptum est:5 Requiescet super eum spiritus Domini. Fruitio ergo creata animæ Christi et omnis actus ejus meritorius a gratia habituali processit.
Præterea, sicut gratia est in essentia animæ, eam perficiens; ita virtutes sunt in potentiis animæ, et eas perficiunt. Sicut ergo potentiæ ab essentia animæ fluunt; sic virtutes a gratia derivantur ac pullulant. Ideoque sicut gratia habitualis Christo excellentissime convenit; sic omnes virtutes in eo consistunt: tamen singulari altiorique modo, quemadmodum virtus heroica, secundum Plotinum, est in hominibus animi purgati.
At vero objectum fidei est veritas divina non visa. Christus autem a suæ conceptionis exordio comprehensor fuit, Deum per speciem videns. Non ergo habuit fidem, quamvis virtutes morales habuerit. Fides enim imperfectionem includit circa suum objectum, scilicet cognitionis defectum, non autem virtutes morales.
Quemadmodum vero fidei objectum est veritas divina non cognita; sic spei objectum est bonum divinum nondum adeptum, sed exspectatum. Christus autem a principio Dei fruitionem adeptus est. Non ergo habuit spem quæ est virtus theologica, habens Deum pro objecto. Habuit tamen spem quorumdam aliorum quæ nondum erat sortitus, videlicet immortalitatis ac gloriæ corporis. Et ergo in Psalmo ex persona Christi cantatur: In te, Domine, speravi.6
Insuper, dona sunt quædam perfectiones virium animæ, quibus redduntur bene mobiles a Spiritu Sancto. Anima autem Christi ubique et semper perfectissime movebatur a Spiritu Sancto. Et ergo dona Christo conveniunt: nam dona perficiunt ipsas virtutes. Unde super illud Isaiæ, Apprehendent septem mulieres virum unum, dicit Glossa:7 Id est, septem dona Spiritus Sancti Christum.
Considerandum vero, quod timor duo concernit, scilicet malum terribile, et eum qui per suam potestatem tale malum infligere potest, sicut timetur rex, in quantum occidere potest. Christus ergo habuit timorem, non prout timor respicit malum terribile, utpote malum pœnæ vel culpæ, quorum nullum sibi inesse potest aut potuit; sed in quantum timor concernit eminentiam majestatis divinæ. Sic Christus timorem habuit, quia reverentialem habuit affectum ad potestatem et perfectionem divinam. Virtus enim et donum præsertim respiciunt bonum. De ratione igitur doni timoris non est illud malum quod respicit timor, sed bonum excellentiæ alicujus.
Footnotes
Chapter 547 of 761