Articulus 6
An assumere competat divinæ personæ. 2. An conveniat divinæ naturæ. 3. An natura possit assumere, personalitate abstracta. 4. An una persona possit assumere sine alia.
ASSUMPTIO denique duo importat, videlicet principium actus, et terminum ejus.1 Quum ergo agere sit suppositorum, et unio Verbi cum homine facta sit non in natura sed in persona, sicut ostensum est; sequitur, quod assumere competat proprie divinæ personæ.
Et quia natura est agendi principium, ideo divinæ naturæ convenit assumere, considerando assumptionem prout dicit principium actus : nam virtute divinæ naturæ ista assumptio facta est. Quantum vero ad terminum assumptionis, non convenit divinæ naturæ assumere : quia assumptio non terminatur nec facta est in natura secundum se ipsam, sed ratione personæ, quæ in natura subsistit. Propriissime ergo assumptio convenit personæ; secundario autem naturæ : et sic etiam divina natura dicitur incarnata, quoniam carnis naturam assumpsit. Unde Damascenus : Dicimus, inquit, divinam naturam incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum.
Porro, quum Deus sit summe simplex, non potest intellectus creatus aliquid removere a Deo, quin totum removeat, quantum est ex parte rei intellectæ. Sed quoniam non possumus Deum cognoscere sicuti est in se ipso, sed secundum quod in creaturis relucet ejus perfectio per modum divisum atque multiplicem; ideo per intellectum personalitate abstracta, possumus intelligere naturam assumentem. Tres enim sunt relationes personales, videlicet paternitas, filiatio, processio : quibus abstractis remanet omnipotentia, per quam secundum Augustinum, incarnatio facta est. In divinis enim sunt idem quod est et quo est. Et ergo quidquid in Deo in abstracto consideratur aliis seclusis, est aliquid subsistens, et per consequens persona, quum sit in intellectuali natura. Sicut ergo nunc, positis proprietatibus personalibus, ponimus tres personas; ita eisdem proprietatibus per intellectum seclusis, manet in consideratione nostra natura divina ut subsistens et ut persona. Remanet enim post talem abstractionem una personalitas Dei, eo modo quo Judæi intelligunt. Sicque ratione hujus subsistentiæ personalis natura divina posset assumere.
Insuper, unaquæque divina operatio ad extra est tribus personis communis. Sicut enim trium personarum est una essentia, sic opera Trinitatis sunt indivisa. Una ergo persona divina non potest assumere sine alia, secundum quod assumptio dicit actum assumentis. Actus enim ille ex divina virtute procedit, quæ tribus personis est communis. Sed prout assumptio dicit terminum hujus actus, sic una persona potest assumere sine alia, imo sic solus Filius assumpsit : quoniam personalitates sunt distinctæ.
Footnotes
-
Quæstio 3. ↩
Chapter 541 of 761