Articulus 28
Utrum in Christo sit una utriusque naturæ operatio. 2. An sit in eo tantum una operatio secundum naturam humanam. 3. Utrum per operationem humanam aliquid meruerit sibi. 4. An et nobis aliquid promeruerit.
SCIENDUM præterea, quod sicut præfati hæretici unam dumtaxat in Christo voluntatem ponebant, ita dicebant in ipso fuisse unam divinitatis et humanitatis operationem:1 sic quod natura humana non habuit propriam operationem, quasi ipsa esset activum operationis principium, sed solum movebatur a Verbo velut instrumentum ipsius. Unde quamvis Christus ut homo comedit et ambulavit, atque similia fecit, omnia tamen hæc attribuebant divinæ naturæ tanquam efficienti principio. Hæc autem positio falsa est. Nam quamvis instrumentum moveatur a principali agente, habeatque eamdem operationem cum eo quantum ad id quod a principali causa sortitur; nihilo minus habet propriam operationem, quæ sibi secundum propriam convenit formam: sicut securi ex se competit scindere; sed facere scamnum, prout ab artifice movetur. Et ignis ex propria natura calefacit; sed formam clavi inducere, competit sibi ex influentia fabri. Et talis operatio non attribuitur principali agenti, nisi prout utitur operatione alterius. Sic in Christo natura humana quamvis aliqua operabatur ex virtute divinæ naturæ, ut est ambulare super aquas, sanare infirmos, quæ etiam competunt Verbo tanquam principali agenti; tamen quædam operabatur ex propria natura atque virtute, quæ sunt distinctæ operationes ab operatione divina. Et in hoc patet hæresis Severi. Verumtamen natura divina utebatur operatione humana tanquam actione sui instrumenti, et natura quoque humana sortiebatur virtutem agendi ex virtute divina. Propter quod Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus vocat operationem Christi theandricam, id est deivirilem.
Porro operatio illa proprie nominatur humana, quæ procedit a ratione per voluntatem, quæ rationis appetitus consistit. Aliæ autem operationes non sunt humanæ proprie, sed conveniunt homini, vel ratione elementi prædominantis, ut moveri deorsum, vel ex virtute animæ vegetativæ vel sensitivæ. Operatio vero secundum elementum prædominans et animam vegetativam, rationi nequaquam subjicitur. Operationes autem animæ sensitivæ rationis imperio aliquo modo subduntur : idcirco humanæ per participationem vocantur. Quum vero inferius a superiori suo movetur, est eadem actio utriusque ex parte activi principii; sed dum movetur inferius secundum propriam naturam, actio est diversa. Et ergo in quolibet puro homine est alia operatio quæ est secundum elementum prædominans vegetativamque animam, quam illa quæ secundum partem intellectivam. Operatio quoque partis sensitivæ in homine est diversa ab actione rationis, quoad id quo sensus rationi non subditur. Nunc enim est sermo de unitate operationis ex parte activi principii. Ista autem operationum diversitas in Christo locum non habuit in toto. Nam in eo non erat aliquis motus sensitivæ partis rationi non subditus. Sed et ceteræ inferiores atque naturales suæ operationes ad ipsius voluntatem quodammodo pertinebant, in quantum voluntas ejus exstiterat quod caro quæ sibi sunt propria pateretur et ageret. Et sic tales operationes in Christo erant aliqualiter humanæ.
Denique nihil post Deum est sibi ipsi simpliciter alicujus boni causa; sed Deus omnium bonorum principium est. Homo vero sibi ipsi causa quodammodo dicitur quorumdam bonorum, in quantum per gratiam hæc meretur. Dignius ergo est habere aliquid per meritum, quam sine merito. Omnis autem nobilitas atque perfectio convenit Christo. Ea igitur per meritum habuit, quæ alii per meritum habent : nisi sint talia, quorum carentia magis deroget perfectioni Christi, quam meritum accrescat. Et ergo nec gratiam, nec sapientiam, nec beatitudinem meruit; sed glorificationem corporis, ascensionem, et alia ad exteriorem excellentiam spectantia, meruit sibi, in quantum viator.
Insuper, Christus aliis meruit. Habuit namque gratiam, non tantum singularis personæ vel particularem, sed universalem ac plenam, et sicut totius Ecclesiæ caput : et sic gratiam et merita effundit atque communicat membris suis.
Footnotes
-
Quæstio 19 ↩
Chapter 563 of 761