Skip to the text

Articulus 4

  1. An in Christo sit aliqua unio animæ et corporis. 2. An natura humana sit Verbo accidentaliter unita. 3. An unio ista sit quid creatum. 4. An sit idem quod assumptio.

  2. De ratione denique hominis est constare ex anima rationali et corpore sibi unitis ad constituendum unam naturam in specie perfectam. Anima enim est corporis forma. Forma vero non ponit materiam in specie nisi ad invicem copulentur. Falsa est ergo positio quæ ait in Christo non esse sibi counita corpus et animam, sed separatim utrumque divinitati unitum. Sic enim Christus non esset univoce homo cum aliis hominibus, nec haberet corpus animatum. Quamvis autem in Christo sint sibi conjuncta corpus et anima, non tamen ex unione illa resultat esse personale seu persona naturæ humanæ : quia simul utrumque in ipsa mutua unione assumptum est ad subsistentiam Verbi, nec propriæ personalitati relictum.

  3. Porro quidam hæretici in Christo confundunt naturas, dicentes unam naturam ex divinitate et humanitate effectam, ut Eutyches et Dioscorus : quod improbatum est. Alii, ut Nestorius atque Theodorus Mopsuestenus, in Christo separaverunt personas, dicentes Verbum homini unitum secundum inhabitationem velut in templo, et secundum voluntatis conformitatem specialemque gratiam. Sed sic unio Verbi cum humana natura in Christo erit solummodo accidentalis, sicque Deus non esset veraciter homo factus : quod asserere, est totam catholicam fidem obruere. Quod vero ad Philippenses secundo ait Apostolus, Habitu inventus est ut homo, non est intelligendum quantum ad accidentalem unionem, sed secundum quamdam assimilationem.1 Sicut enim homo per habitum, id est vestimentum, videtur; sic Christus per assumptam naturam apparuit. Et sicut vestimentum mutatur et figuratur secundum figuram induti sine variatione induentis; sic sine mutatione Filii Dei natura humana assumpta est et divinitati aptata. Quum ergo natura humana sit Verbo in personali unitate conjuncta, non est accidentaliter ipsi unita.

B 3. Præterea unio de qua nunc tractatur, est quædam relatio inter naturam divinam et humanam, prout conveniunt in una persona Filii Dei. Omnis autem relatio inter creaturam et Deum, ex parte creaturæ realis est, et ei realiter inest, per cujus mutationem innascitur; sed in Deo, qui incommutabilis atque independens est, non est nisi secundum rationem. Unio ergo prædicta non est in Deo realiter, sed secundum rationem; sed in natura humana realiter est. Patet igitur, quod sit aliquid creatum.

C 4. Porro omnis relatio quæ ex tempore incipit, per quamdam mutationem innascitur. Mutatio autem in actione et passione consistit. Prima itaque et principalis distinctio inter assumptionem et unionem est quod unio est ipsa relatio. Assumptio autem est actio per quam aliquid vocatur assumens; vel passio qua dicitur assumptum. Secunda distinctio ex prima procedens, est quod assumptio dicitur ut in fieri; unio vero, sicut in facto esse. Idcirco uniens dicitur unitum : nam Deus univit sibi naturam humanam, et ipse unitus est ei. Sed assumens non dicitur assumptum : Deus enim humanitatem assumpsit, sed non est ab humanitate assumptus. Tertia quoque distinctio ponitur, quia relatio, maxime æquiparantiæ, non magis concernit unum extremum quam aliud; actio autem et passio diversimode se habent ad agens et patiens, terminosque diversos. Assumptio ergo determinat terminum a quo et ad quem. Dicitur enim assumptio, quasi ab alio ad se sumptio. Unio vero nihil horum includit: propter quod indifferenter dicitur natura divina uniens et unita; non autem nominari potest assumpta, sed solum assumens.

Footnotes

  1. Philipp. II, 7. ↩

Chapter 539 of 761