Skip to the text

Articulus 18

  1. An Christus per scientiam infusam sciverit omnia. 2. An potuerit ea uti sine conversione ad phantasmata. 3. An hæc scientia fuerit collativa. 4. Quomodo habuerit se ad cognitionem angelicam. 5. An fuerit habitualis et distincta per habitus.

QUÆSTIO 11. 1. DUPLEX proinde potentia passiva ponitur in omni natura creata, videlicet : naturalis, quæ per naturale agens perduci potest in actum ; et obedientialis, secundum ordinem creaturæ ad Deum, qui potest creaturæ potentiam ad supernaturalem actum reducere. Hæc ergo duplex potentia fuit in anima Christi, et utraque ad actum perfecte reducta est. Nihil enim in Christo imperfectum a Deo relictum est. Itaque, per scientiam infusam seu inditam, anima Christi primo omnia cognovit ad quorum notitiam perduci potuit virtute intellectus agentis : ut sunt ea quæ ad humanas scientias pertinent. Secundo autem, Christus per istam scientiam omnia novit quæ divina revelatione hominibus innotescunt, sive ad donum sapientiæ, vel prophetiæ, aliudve quodcumque donum Spiritus Sancti pertineant.

  1. Denique quod anima rationalis indiget se convertere ad phantasmata dum intelligit, ex obligatione ejus ad corpus procedit : videlicet quia non plene corpori dominatur, sed in agendo ab ipso dependet. Quum ergo Christus fuerit comprehensor, anima ejus perfecte suo corpori dominabatur, nec in aliquo ab ipso dependebat : quemadmodum post resurrectionem animæ Beatorum. Et ergo anima ejus non egebat se ad phantasmata convertere, intelligendo secundum scientiam infusam seu inditam.

  2. At vero hæc scientia Christi indita, non fuit discursiva seu collativa, quasi per ratiocinationem inventa, ut quum proceditur ex cognitione alicujus noti ad ignoti notitiam. Erat enim a Deo infusa. Fuit autem discursiva secundum usum, in quantum complacuit habenti. Poterat enim Christus ex uno concludere aliud : sicut et fecit, dum ex responsione Petri intulit : Ergo liberi sunt filii.1 Dicit autem Damascenus tertio libro, quod in Christo non fuit consilium, neque electio : et hoc, secundum quod dubitationem includit.

  3. Insuper, scientia Christi infusa major fuit scientia infusa angelorum, quantum est ex parte causæ influentis. Nam et ad plura se extendit et certior est, eo quod lumen intellectuale inditum animæ Christi eminentius exstitit. Ex parte autem subjecti, scilicet animæ Christi, erat aliquo modo minor, in quantum discursiva collativaque fuit.

  4. Adhuc autem, receptum est in recipiente secundum recipientis naturam. Est autem omni animæ rationali connaturale, ut quandoque actu intelligat, quandoque in potentia. Inter potentiam vero et actum mediat habitus. Christus ergo habuit scientiam habitualem, qua utebatur quando et quomodo voluit: quod non est intelligendum de scientia fruitionis (illa enim semper in actu fuit et est), sed de scientia Christi per species concreatas, quæ fuit secundum modum humanæ naturæ. — Modus autem naturæ animæ rationalis conveniens, est species a Deo influxas in minori simplicitate recipere, quam recipiantur ab angelis. Et ergo diversas naturas specificas cognoscit anima Christi diversis habitibus. Habitus enim et scientia distinguuntur per objecta. Scientia igitur indita Christi fuit distincta diversis habitibus.2

Footnotes

  1. Matth. xvii, 25. ↩

  2. Ps. cXLVIII, 5. ↩

Chapter 553 of 761