Skip to the text

Articulus 19

  1. An per scientiam experimentalem seu acquisitam Christus omnia cognoverit. 2. An in ea profecerit. 3. An ab hominibus quidpiam didicerit. 4. An ab angelis aliquid receperit.

QUÆSTIO 12. 1. SICUT ostensum est, Christo inerat scientia acquisita, ne intellectus agens in ipso otiosus maneret. Sicut autem per scientiam inditam Christus omnia novit ad quæ intellectus possibilis in potentia est; sic per scientiam acquisitam anima Christi cuncta cognovit ad quæ se virtus et lumen intellectus agentis extendit: quamvis omnia illa per se non sit experta nec senserit. Scientia namque rerum acquiritur, non solum per experientiam ipsarum, sed etiam aliunde: potest enim intellectus unum oppositum cognoscere per aliud, et causam per effectum, atque econtra, et similia ex similibus.

  1. Porro ex præinductis patet, quod anima Christi in scientia fruitionis nullo modo profecit; in scientia autem habituali infusa profecit, non secundum essentiam habitus, sed secundum effectum. Scientia vero experimentalis seu acquisita, quam quidam Christo inesse negant, et S. Thomas quandoque negavit, sed in tertia parte, quæstione 9 retractat, eamque Christo inesse concedit: hæc, inquam, scientia in Christo aucta est, non solum secundum effectum, videlicet per usum pleniorem, sed etiam quantum ad habitum, secundum quod per abstractionem specierum intelligibilium a phantasmatibus, novæ species recipiebantur in intellectu possibili.

  2. Præterea in quolibet genere primum movens est immobile in suo genere. Quum ergo sit Christus doctor atque magister omnium hominum in hunc mundum venientium, non decuit eum ab hominibus aliquid discere: quamvis ex rebus in scientia acquisita profecit. Res enim sunt quædam verba divinæ virtutis, quæ dixit et facta sunt. Verba autem hominum transitoria et volubilia sunt.

  3. Insuper, anima Christi ab angelis illuminata non est, nec per eos profecit; sed sicut supernaturaliter fuit Verbo unita, sic supernaturaliter ab eodem impleta est scientia infusa et gratia. Unde septimo Hierarchiæ cœlestis capitulo Dionysius ait, quod supremi angeli ad Jesum quæstionem faciunt et ab eo addiscunt. Quod autem Lucæ vicesimo secundo legitur: Christus in agonia jam factus ab angelo confortatus fuit:1 non erat per modum instructionis, sed ad demonstrandum veritatem naturæ assumptæ vere passibilis, secundum Bedam.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 43. ↩

Chapter 554 of 761