Skip to the text

Articulus 14

  1. An Christus sit caput Ecclesiæ. 2. An sit caput hominum secundum corpus, vel animam. 3. An sit caput omnium hominum. 4. An etiam angelorum.

EO insuper modo quo tota Ecclesia dicitur mysticum corpus, ad similitudinem corporis naturalis; sic Christus dicitur caput Ecclesiæ mystice, propter similitudinem capitis naturalis. Tria namque in capite sunt quæ Christo spiritualiter competunt, scilicet : ordo, quoniam caput est prima pars hominis; perfectio, quia in capite omnes sensus vigent; virtus, quoniam motus ac gubernatio omnium membrorum dependet a vi sensitiva atque motiva, quæ dominatur in capite. Hæc tria Christo spiritualiter competunt : nam gratia ejus propter unionem cum Deo est prior et altior; est quoque perfectior, quia simpliciter plena est; et virtuosior, quia aliis cunctis influere incessabiliter potest. Spiritus Sanctus autem, qui invisibiliter Ecclesiam Dei vivificat, cordi comparatur, quia cor occultam influentiam habet in corpus. Christus vero capiti, quod manifeste eminet corpori, comparatur propter causas prædictas, et quia visibiliter mundo innotuit.

  1. Porro Christus est caput Ecclesiæ, tam ex parte animæ suæ suique corporis, quam ex parte animarum et corporum hominum. Per prius tamen secundum animam quam secundum corpus dicitur caput. Sicut enim anima Christi sortitur virtutem influendi hominibus ex unione ad Deum ; sic corpus Christi prout unitum est Verbo mediante anima, secundum modum præhabitum potest influere. Tota vero Christi humanitas instrumentaliter influit; Verbum autem seu Deus influit auctoritative. Pariformiter, animæ hominum primo recipiunt influentiam gratiæ Christi ; corpora autem secundario, per hoc quod deserviunt animæ in obsequio Dei, et item per hoc quod vita gloriæ ab anima derivatur ad corpus, juxta illud Apostoli ad Romanos octavo : Qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Sic ergo Christus est caput Ecclesiæ, in quantum spiritualem sensum et gratiæ motum hominibus influit, et ea conservat.

  2. Denique membra corporis naturalis omnia simul sunt; membra vero corporis mystici non sunt omnia simul, neque in esse naturæ, nec secundum esse gratiæ. Constituitur enim corpus mysticum, cujus Christus caput est, ex omnibus hominibus ab origine mundi usque ad consummationem ipsius. Christus ergo est omnium hominum caput: non tamen æqualiter, sed secundum gradus diversos. Primo enim et principaliter, est caput Beatorum, qui sibi uniuntur per gloriam fruitionis; secundo, eorum qui sibi uniuntur per caritatem viæ; tertio, horum qui sibi uniuntur per fidem dumtaxat; quarto, eorum qui sibi uniuntur in potentia reducenda ad actum; quinto, eorum qui sibi uniuntur in potentia nunquam in actum reducenda. Quum autem reprobi ex hoc sæculo migrant, desinunt esse membra Christi, quoniam non manent in potentia ut Christo adhæreant. Hæc vero potentia fundatur in duobus: principaliter namque fundatur in virtute Christi, quæ ad omnium salutem est sufficiens; secundo, in libertate arbitrii, quod gratiæ Dei obicem ponit frequenter.

  3. Amplius, sicut unus est finis atque felicitas angelorum et hominum, sic una ex utrisque consistit Ecclesia triumphans, et unum mysticum corpus. Multitudo enim electorum, secundum actus seu officia differens, corpus mysticum appellatur. Quum ergo Christus ut homo propter propinquitatem ad Deum influentiam habeat, non solum in homines, sed etiam in angelos, quos ipse illuminat: constat quod Christus sit caput non solum omnium hominum, sed omnium quoque angelorum. Et ideo ad Colossenses secundo loquens de Christo Apostolus: Qui est, inquit, caput omnis Principatus et Potestatis. Et ad Ephesios primo: Constituit eum Deus super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem.12 Est autem Christus caput angelorum ratione animæ; hominum vero secundum corpus et animam, tam ejus quam hominum aliorum, ut dictum est.

Footnotes

  1. Ephes. I, 20, 21. ↩

  2. Coloss. II, 10. ↩

Chapter 549 of 761