Articulus 33
An Christus sit prædestinatus. 2. An sit prædestinatus secundum quod homo. 3. An prædestinatio Christi sit exemplar et causa nostræ prædestinationis.
PRÆDESTINATIO demum est æterna Dei præordinatio eorum quæ per gratiam fiunt in tempore.1 Est autem per gratiam unionis in tempore factum, ut homo esset Deus, Deusque homo. Unio ergo duarum naturarum in Christo, sub prædestinatione cadit. Et ideo Christus dicitur esse prædestinatus, juxta illud Apostoli ad Romanos primo :2 Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute. Quidam vero intellexerunt hanc prædestinationem esse ad naturam humanam referendam. Sed hoc improprie dictum est. Nam prædestinatio ad suppositum pertinet. Natura quoque humana dici non potest Filius Dei, qui secundum Apostolum, dicitur prædestinatus. Aptius ergo asseritur, quod Filius Dei sit prædestinatus, non prout in divina, sed prout in humana subsistit natura.
Ex quo elucescit hanc esse veram : Christus secundum quod homo, est prædestinatus Filius Dei in virtute. Duo enim considerantur in prædestinatione, videlicet : actus prædestinantis, qui antecessionem includit; et effectus temporalis ipsius prædestinationis, qui est aliquod donum gratuitum. Propter utrumque autem istorum Christus secundum quod homo, dicitur prædestinatus. Nam natura humana non semper exstitit divinæ unita ; sed unio hæc per gratiam in tempore facta est.
Insuper, prædestinatio Christi non est exemplar vel causa nostræ prædestinationis, quoad actum prædestinantis (ille enim actus est idem quod Deus, et uno actu Deus Christum et nos prædestinavit) ; sed quoad effectum vel terminum prædestinationis. Christus enim prædestinatus est ut sit filius naturalis ; nos vero prædestinamur ut simus filii adoptivi. Filiatio autem naturalis exemplar et causa est prædestinationis nostræ. Item, quia de plenitudine gratiæ Christi omnes accepimus, et per eum effectum prædestinationis a Deo sortimur, videlicet gratiam et gloriam.3 Unde in libro de Prædestinatione Sanctorum asserit Augustinus : Est præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse Salvator, ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Deus enim præordinavit ab æterno nostram salutem reparari per Jesum Christum.4
Footnotes
Chapter 568 of 761