Skip to the text

Articulus 20

  1. An anima Christi habuerit omnipotentiam. 2. An habuerit omnipotentiam quoad immutationem creaturarum. 3. An quantum ad proprium corpus. 4. An quantum ad exsecutionem voluntatis.

  2. AIT autem Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus, Divinitati proprium esse, fore incircumscriptum.1 Anima ergo Christi quum sit quædam creatura, finita est, nec omnipotentiam habet: nam omnipotentia aliud non est nisi infinita potentia. Nihil autem creatum est simpliciter infinitum.

  3. At vero immutatio triplex est, scilicet: naturalis, miraculosa, et secundum quod creaturæ dicuntur in nihil vertibiles sicut ex nihilo factæ sunt. Anima quoque Christi consideratur dupliciter: primo, secundum potentiam suæ naturæ convenientem, vel ratione propriæ speciei, vel ratione gratiæ sibi concessæ; secundo, prout est instrumentum divinæ virtutis Verbi increati, cui unita est. Anima igitur Christi, secundum primam considerationem, habuit potestatem ad gubernandum proprium corpus, ad disponendum et gubernandum actus humanos, et ad illuminandum omnes intellectuales creaturas. Hæ enim operationes sequuntur perfectionem virtutis naturalis vel gratuitæ animæ Christi. Sed anima Christi, secundum aliam considerationem, habet potentiam respectu immutationis omnium creaturarum, quarum immutatio ordinabilis est ad finem Incarnationis, videlicet ad reparationem ruinæ cœlestis humanique generis. Sed sicut solius Deitatis est rerum naturas creare, sic ei proprium est habere potentiam vertendi creata in nihilum. Patet ergo quod anima Christi non habet omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.

  4. Amplius autem, anima Christi prout est Verbo velut proprium et conjunctum instrumentum unita, omnipotentiam habuit quantum ad proprium corpus: ita quod corporis augmentum, fames, sitis, et omnis alteratio ejus, rationis subdebatur imperio. Unde tertio libro asserit Damascenus: Omnia naturalia in Christo erant voluntaria. Sed considerando animam Christi secundum propriam virtutem: sic non habuit potestatem omnipotentem super proprium corpus, sicut nec super alia entia.

  5. Præterea anima Christi dupliciter aliquid voluit, scilicet: vel sicut per se implendum, et sic nihil voluit nisi quod per se potuit: aliter insipiens fuisset. Secundo, aliquid voluit tanquam divina virtute implendum, ut resuscitationem Lazari atque similia. Et quantum ad talia, non habebat omnipotentiam quantum ad propriam virtutem, sed potuit ea per virtutem Verbi, cui instrumentaliter deservivit.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 13. ↩

Chapter 555 of 761