Articulus 32
An Deo competat filios adoptare. 2. An soli Patri hoc competat. 3. An homini pro- prium sit adoptari a Deo. 4. Utrum Christus dici possit filius adoptivus.
QUEMADMODUM denique homo dicitur aliquem adoptare in filium, eo quod ad suam hereditatem eum admittit; sic dicitur Deus hominem adoptare in filium, in quantum ex sua bonitate ad æternæ beatitudinis participationem eum admittit. Sed in hoc præminet adoptatio Dei, quoniam eum quem adoptat ad prædictam participationem idoneum efficit. Homo autem eum quem adoptat non agit idoneum ad adoptionem, sed eum qui jam idoneus est, adoptat. Et sicut per creationem communicatur bonitas Dei omnibus rebus secundum quamdam similitudinem; ita per adoptionem divinam communicatur hominibus similitudo filiationis naturalis, quemadmodum ad Romanos octavo habetur :1 Quos præscivit conformes fieri imaginis Filii sui.
Porro filius naturalis et adoptivus differunt, quod filius naturalis non est creatus vel factus, sed genitus; sed filius adoptivus est factus, non genitus, nisi spirituali generatione, quæ est gratuita, non naturalis. Quum ergo creare seu facere, commune sit toti Trinitati; adoptare, non solum competit Deo Patri, sed toti superbeatissimæ Trinitati, cujus opera ad extra sunt indivisa.
Amplius, filiatio adoptiva similitudo est filiationis naturalis. Filius autem Dei est Verbum Patris. Verbo autem intellectuali assimilari potest aliquid tripliciter. Primo, secundum rationem formæ, et non secundum intelligibilitatem : quemadmodum forma domus exterius factæ similatur formæ domus in mente artificis, secundum speciem, et non secundum intelligibilitatem : nam forma domus materialis non est secundum se intelligibilis. Et hoc modo omnis creatura assimilatur Verbo Dei, quia per ipsum est facta. Secundo, assimilatur aliquid Verbo secundum rationem formæ et intellectualitatis : ut scientia discipuli verbo scientiæ magistri.
Et sic creatura rationalis secundum suam naturam assimilatur Verbo Dei. Tertio, assimilatur creatura Verbo æterno secundum unitatem quam habet cum Patre, quæ fit per caritatem ac gratiam. Talis quoque assimilatio complet rationem adoptionis : sic enim Deo assimilatis debetur æterna hereditas. Ideo adoptari soli intellectuali competit creaturæ : et non omni, sed caritatem habenti.
- Insuper, sicut in Christo est una dumtaxat hypostasis, ita et una filiatio : filiatio namque concernit personam. Quum ergo sit Christus filius naturalis, nullo modo dicendus est filius adoptivus. Unde quum ait Hilarius, quod Christi humanitas adoptatur, sumitur adoptari pro uniri. Similiter, quod dicit Augustinus in libro de Prædestinatione Sanctorum : Eadem gratia ille homo est Christus, qua alii facti sunt Christiani : intelligendum est quantum ad principium gratiæ, scilicet quia sine meritis ille homo est Christus Dei Filius, sicut alii Christiani. Gratia autem habitualis Christi non facit eum filium adoptivum; sed est effectus filiationis naturalis in anima Christi. Quamvis ergo Christus secundum quod homo dicitur servus, non tamen filius adoptivus : quoniam servitus atque subjectio pertinent tam ad naturam quam ad personam; filiatio autem personam tantummodo respicit.
Footnotes
-
Rom. VIII, 29. ↩
Chapter 567 of 761