Articulus 23
An in Christo fuerit tristitia. 2. An timor. 3. An admiratio. 4. An ira. 5. An simul fuerit comprehensor atque viator.
DENIQUE dolor sensibilis atque tristitia in hoc conveniunt, quod utriusque subjectum est appetitus sensitivus. Sed differunt, quia doloris objectum et motivum est læsio corporalis; objectum vero et motivum tristitiæ est malum seu nocivum interius apprehensum per rationem vel imaginationem, ut dum homo de perditione divitiarum tristatur. Potuit autem anima Christi tale malum apprehendere intra se, tam proprium malum, videlicet mortem vel pœnam, quam aliorum, ut dum discipulorum vel Judæorum peccatis condoluit. Et ergo tristitia in Christo fuit, quemadmodum de eo scriptum est:1 Tristis est anima mea usque ad mortem. Hæc autem tristitia animæ Christi immoderata non fuit, sed intra rationem permansit: et ergo propassio potius quam passio appellatur. Nam de inordinata tristitia loquitur Isaias de Christo, quadragesimo secundo capitulo:2 Non erit tristis neque turbulentus; et Salomon in Proverbiis, Non contristabit justum, quidquid ei acciderit, scilicet, quia ex nullo sibi eveniente perturbatur ratio ejus.3
Denique, sicut tristitia est de malo præsenti; sic timor est de malo futuro, ut quum aliquid apprehenditur ut nocivum et futurum. Malum vero sensibile futurum non inducit timorem, nisi habeatur aliqua spes evadendi. Si enim non sit possibile vitari, vel si certum sit homini ipsum sibi venturum, non proprie timorem, sed tristitiam causat. Christus autem præscivit quidquid sibi futurum fuit. Non ergo timor fuit in eo, quantum ad incertitudinem futuri eventus; sed quoad hoc, quod appetitus naturaliter fugit corporis læsionem: per tristitiam quidem, dum præsens est; per timorem autem, dum est futura. Unde Marci quartodecimo dicitur: Cœpit Jesus pavere et tædere.4 Quod autem Proverbiorum vicesimo octavo scribitur, Justus quasi leo confidens absque terrore erit, intelligendum est de terrore qui est passio perfecta a ratione avertens, et non solum propassio.5 Et hoc modo Hilarius negat in Christo fuisse timorem.
Porro admiratio est de aliquo novo atque insolito. Mirantur enim homines, dum vident effectum et nesciunt causam. Christo autem nihil erat novum, quantum ad scientiam divinam et increatam, nec quantum ad scientiam beatam, qua omnia vidit in Verbo, nec quoad scientiam infusam seu inditam, qua per species concreatas cuncta cognovit. Relinquitur ergo, quod admiratio non inerat Christo, nisi quoad scientiam acquisitam seu experimentalem : secundum quam per novam abstractionem specierum a phantasmatibus receptionemque formarum per sensus, aliquid de novo cognovit.
Amplius, ira quæ est vitium et passio inordinata, in Christo non fuit; sed ira per zelum, quæ est appetitus vindictæ secundum ordinem rationis. Hæc enim ira rationem non impedit, sed eam concomitatur et adjuvat, secundum Gregorium. Et ergo Joannis secundo dicitur in Christo esse impletum quod in Psalmo legitur :6 Zelus domus tuæ comedit me.
Cognoscendum quoque, quod comprehensor aliquis dicitur, eo quod jam Deo fruatur; et viator, secundum quod beatitudinem obtinere conatur. Beatitudo autem consistit principaliter in anima, secundario autem in corpore. Quoniam ergo Christus secundum mentem Deo semper perfectissime unitus erat per fruitionem visionemque claram : sequitur, quod secundum mentem rationalem fuerat comprehensor. Sed quia corpus ejus nondum sortitum erat dotes corporum Beatorum, idcirco, quantum ad id quod corpori proprium est, viator erat. Unde Jeremiæ quartodecimo de Christo scriptum est : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?7
Footnotes
Chapter 558 of 761