Articulus 29
Utrum Christus sit Patri subjectus.
An etiam sibi ipsi.
HABET proinde in Christo natura humana triplicem subjectionem respectu divinæ naturæ.1 Primam, secundum bonitatem : divinitas enim substantialiter bona est, humanitas participative; secundam, quantum ad servitutem, prout divinæ dispositionis potestati subjacuit; tertiam, quoad voluntatem, quia per omnia Patri obediens fuit. Propter has ergo subjectiones dicitur Pater Filio major, et Filius Patri subjectus. Tales tamen propositiones semper intelligendæ sunt cum quadam determinatione, et non simpliciter (quemadmodum dictum est de hac propositione, Christus est creatura), videlicet, ut referatur subjectio ad naturam humanam.
Denique Filius se ipso major vocatur et sibi ipsi subjectus : non quod sit alia Verbi atque naturæ humanæ persona in Christo, ut dixit Nestorius; sed quia duarum naturarum una est increata, et dignior alia, quæ forma servi vocatur. Quoniam vero Christus est nomen personæ æternæ et increatæ : idcirco simpliciter ei conveniunt quæ sibi ratione suæ personæ conveniunt; quæ autem propter naturam assumptam ei competunt, cum aliqua determinatione ipsi adscribenda sunt, ad vitandum errandi occasionem.
Footnotes
-
Quæstio 20. ↩
Chapter 564 of 761