Skip to the text

Articulus 30

  1. An Christo conveniat orare. 2. An orare competat illi secundum suam sensualitatem. 3. Pro quibus orare illi conveniat. 4. An omnis ejus oratio fuerit exaudita.

  2. ORATIO autem est explicatio propriæ voluntatis coram Deo, ut impleatur ab eo.1 Christus vero ut homo non erat omnipotens, sed a Deo virtutem et operationem accepit, præsertim supernaturalium operum, sicut ostensum est ante. Et ergo orare convenit Christo ratione voluntatis creatæ, in quantum est homo, quemadmodum Lucæ sexto dicitur :2 Exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

  3. Porro Christus non oravit secundum suam sensualitatem, quasi oratio ejus sit actus suæ sensualitatis. Sensualitas namque sensibilia non transcendit; oratio vero est ascensus mentis in Deum. Item, oratio ordinationem importat, prout aliquid ad Deum refert, optans illud ab eo impleri. Ideoque oratio est actus rationis : rationis quippe est ordinare. Sed dicitur Christus secundum sensualitatem orasse, quia ratio tanquam sensualitatis advocata, orando expressit quod sensualitas affectavit : primo, ut ostenderet se veram humanam naturam cum omnibus suis naturalibus affectionibus assumpsisse; secundo, ut ostenderet nobis licere aliquid secundum naturalem affectum velle quod Deus non vult; tertio, ut ostenderet hominem debere semper Deo propriam voluntatem subjicere.

  4. Præterea Christus oravit pro se, tam secundum voluntatem simplicem, quæ dicitur ut natura (ut quum oravit pro ablatione mortis, quam naturaliter horruit), quam secundum voluntatem deliberatam, quæ vocatur ut ratio (ut dum dixit :3 Pater, clarifica Filium tuum). Gloriam enim corporis sui simpliciter desideravit.

  5. Oratio quoque est voluntatis interpres et nuntia. Voluntas vero non dicitur perfecta atque simpliciter humana, nisi sit ex deliberatione rationis. Nam voluntas simplex, quæ est ut natura, est potius quædam velleitas quam voluntas, quia per eam appetitur aliquid quasi conditionaliter, scilicet si aliud non obstaret. Christus autem secundum deliberatam voluntatem nihil voluit vel oravit, nisi quod Deo placere cognoverat. Quidquid ergo voluntas Christi humana simpliciter dicta seu deliberata volebat, impletum est. Et ergo ejus oratio fuit semper exaudita. Dicit enim Apostolus de Christo ad Hebræos quinto : Cum clamore valido et lacrimis orationem offerens, exauditus est pro sua reverentia.4

Footnotes

  1. Quæstio 21. ↩

  2. Luc. vi, 12. ↩

  3. Joann. xvii, 1. ↩

  4. Hebr. v, 7. ↩

Chapter 565 of 761