Skip to the text

Articulus 7

  1. An alia persona divina quam Filius possit assumere. 2. An plures personæ possint assumere unam naturam numero, vel una persona duas naturas. 3. Cur magis conveniat Filio incarnari.

  2. NOMEN igitur assumptionis duo includit, videlicet principium actus et terminum ejus. Dicitur enim assumere aliquid ad se sumere. Quum ergo trium personarum sit una potestas, et unaquæque propriam personalitatem habeat, sitque eadem ratio personalitatis in tribus, quamvis proprietates personales distinctæ sint : sequitur quod eadem ratione qua Filius potuit assumere, Pater quoque et Spiritus Sanctus assumere possit. Nam quod Pater dicitur innascibilis, intelligendum est de nativitate æterna: qui si incarnaretur et filius fieret, non esset in eo personarum confusio. Temporalis enim filiatio non constituit divinam personam, sed est aliquid consequens temporalem nativitatem.

  3. Quoniam itaque in Christo non fit nova persona ex unione carnis et animæ, sed fit una natura assumpta in divinam personam per omnipotentiam divinæ virtutis, quæ in tribus una est; idcirco plures, imo tres personæ possunt assumere unam naturam. Nam secundum Augustinum in epistola ad Volusianum, In mysterio Incarnationis tota ratio facti est potentia facientis. Impossibile tamen est ut unam personam vel unum suppositum assumerent, secundum Anselmum libro de Conceptu virginali. — Hac autem positione stante, verum esset dicere quod tres personæ essent unus homo propter unitatem naturæ assumptæ: quemadmodum verum est quod tres sunt unus Deus ratione unitatis essentiæ. Nam dictio, Unus, importaret unitatem naturæ, non personæ. Tunc enim natura humana esset assumpta in unitate non unius personæ, sed in unitate singularum personarum: sic quod sicut divina natura habet naturalem unitatem cum singulis personis, ita natura assumpta haberet unitatem cum singulis trium per assumptionem.

Amplius, quum virtus divina sit illimitata, et divina persona incomprehensibilis et incomprehensa, non possumus dicere quod Filius sic unam naturam assumpsit, quod aliam non posset assumere: nec ex parte actus assumptionis, propter suæ potentiæ immensitatem; nec ex parte termini assumptionis, quia personalitas divina comprehendi vel coarctari non valet a natura creata. Una ergo divina persona posset plures naturas assumere. Non tamen una persona esset plura supposita seu multæ personæ: quoniam dictum est quod natura creata a Deo assumpta non affert novam vel propriam personalitatem. Imo si una persona duas naturas humanas assumeret, non esset duo homines, sed unus homo, propter unitatem suppositi habentis duas naturas humanas: quemadmodum homo duobus vestimentis indutus non dicitur duo vestiti, sed unus vestitus. Nunquam enim apud nos nomen ab aliqua forma impositum pluraliter dicitur, nisi ob pluralitatem suppositorum.

  1. Præterea, quoniam Filius Dei est exemplar et ars atque conceptus mentis paternæ, ad cujus imitationem omnia facta sunt in esse naturali ac mobili; sic decuit per eumdem omnia reformari per personalem unionem, sicut omnia per ipsum creata consistunt. Item, Verbum seu Filius Dei quum sit sapientia et veritas Patris, habet specialem convenientiam cum humana natura, quæ rationalis est, et cujus perfectio in veritatis cognitione consistit, et in participatione sapientiæ Dei. Decuit ergo potissime Filium Dei hominem assumere atque redimere. Rursus, finis incarnationis est impletio prædestinationis, videlicet, ut homines ad adoptivam Dei filiationem perducantur: ad quam maxime decet eos reduci per Filium verum et naturalem. Homo etiam peccavit, scientiam inordinate desiderans: convenientissime ergo ad veram scientiam reducitur per eum, de quo Ecclesiastici primo habetur: Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis.1

Footnotes

  1. Eccl. 1, 5. ↩

Chapter 542 of 761