Articulus 9
Utrum fuisset conveniens quod Deus assumpsisset naturam humanam separatam, 2. vel in omnibus suis individuis exsistentem, 3. vel in aliquo non procreato ex primo parente.
QUAMVIS præterea natura humana esset realiter a singularibus separata, sicut Platonici asserunt, non tamen fuisset conveniens eam a Verbo assumi: nam ista assumptio terminatur ad esse personale Verbi. Sed contra rationem talis naturæ communis est, sic in persona quacumque individuari. Item, natura talis separata non haberet nisi operationes naturales atque communes, secundum quas homo nec demeretur neque meretur. Christus autem venit ut pro nobis suo merito satisfaceret Deo. Rursus, natura talis separata non est sensibilis nec materialis, sed tantum intelligibilis, secundum Platonem. Christus autem venit ut inter homines conversaretur, juxta illud Baruch quarto: Post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est.1 Quidam tamen affirmant, quod Plato non posuit hominem separatum, nisi in intellectu divino.
Porro, non congruebat ut Filius Dei naturam humanam in omnibus exsistentem assumeret: sic enim tolleretur pluralitas suppositorum speciei humanæ, quum natura non multiplicetur nisi prout in diversis suppositis invenitur. Secundum hanc quoque positionem, omnes homines essent in dignitate æquales, et sic Christus non esset primogenitus in multis fratribus.2
Amplius, sicut asserit Augustinus, tertio decimo de Trinitate, potuit Deus assumere hominem aliunde quam ex Adam; sed melius judicavit ut de genere victo victorem susciperet. Et hoc, propter tria: primo, ad declarandum justitiam, quatenus ille satisfaceret qui peccaverat; secundo, propter dignificationem naturæ humanæ, quatenus ille vinceret qui fuerat victus; tertio, quia per hoc Dei potentia manifestatur præclarius, quod ex natura corrupta atque infirma assumpsit id quod in tantam virtutem ac dignitatem est promotum.
Footnotes
Chapter 544 of 761