Skip to the text

Articulus 10

1. An Filius Dei assumpserit verum corpus. 2. An corpus terrenum. 3. An animam et intellectum assumpserit.

QUÆSTIO 5.

  1. DENIQUE, quum jam ostensum sit quod Verbum veram naturam humanam assumpsit, consequens est quod verum corpus assumpserit, quoniam corpus est de ratione hominis. Item, si non assumpsit verum corpus, ergo nec vere passus et mortuus est, nec veraciter genus humanum redemisset. Rursus, quum Christus sit veritas, non decuit in operibus ejus esse phantasticum quidquam vel fictum.

  2. Ex eisdem quoque rationibus patet, quod corpus terrenum, id est carnem et sanguinem, et non corpus cœleste, ut asserit Valentinus, assumpsit. De ratione enim atque essentia hominis est corpus, non quidem cœleste, sed terrenum, videlicet caro et ossa. Corpus quoque cœleste non est mortale atque passibile. Dicitur tamen de cœlo Christus venisse :1 vel ratione naturæ divinæ, quæ novo modo in mundo esse cœpit, quamvis cœlum non reliquit;2 vel ratione carnis, quoniam de Spiritu Sancto formata est. Unde in synodo Ephesina legitur verbum S. Theophili dicentis, quod sicut quandoque eminens artifex in vili materia artis atque prudentiæ suæ potestatem demonstrat; sic omnium optimus artifex Dei Verbum non aliquam pretiosam materiam corporis cœlestis apprehendens, ad nos venit, sed in luto magnitudinem suæ artis ostendit.

  3. Porro animam Christus assumpsit, quum ipse dixerit :3 Potestatem habeo ponendi animam meam; et, Tristis est anima mea usque ad mortem.4 Anima enim magis indiguit redemptore quam corpus, quoniam magis infecta erat peccato. Sed et anima est de ratione naturæ humanæ, quam Christus tam vere assumpsit, quam vere eam redemit. Non ergo defuit Christo anima, ut Arius et post eum Apollinaris mentitus est. Quod vero scriptum est, Verbum caro factum est, per carnem intelligitur homo, quemadmodum Isaiæ quadragesimo dicitur :5 Videbit omnis caro salutare Dei nostri.6 Maluit autem Evangelista exprimere carnem quam animam, ad insinuandum magnitudinem humiliationis et dilectionis Verbi Dei ad nos, vel quia caro minus assumptibilis videbatur. — Insuper, ut ait Augustinus libro de Hæresibus, Apollinaristæ dixerunt Christo defuisse animam rationalem seu mentem, et loco mentis ipsum Verbum carni fuisse unitum. Hoc autem prorsus absurdum est. Christus enim legitur miratus :7 quod sine ratione non fuit. Et si rationalem non habuit animam, ergo nec verus homo fuit, nec vere hominem liberavit : quod enim assumpsit hoc redemit, secundum Damascenum. Animam ergo et intellectum seu animam intellectualem assumpsit.

Footnotes

  1. Joann. iii, 3; ↩

  2. I Cor. iv, 47. ↩

  3. Joann. x, 18. ↩

  4. Matth. xxvi, 38. ↩

  5. Joann. i, 14. ↩

  6. Is. xl, 5; lii, 10. ↩

  7. Matth. viii, 10. ↩

Chapter 545 of 761