Articulus 25
An istæ propositiones sint veræ : 1. Deus factus est homo. 2. Homo factus est Deus. 3. Deus est creatura. 4. Ille homo (Christum demonstrando) incepit esse, vel fuit semper. 5. Christus secundum quod homo est creatura. 6. Christus secundum quod homo est Deus. 7. Christus secundum quod homo est hypostasis vel persona.
AMPLIUS, unumquodque dicitur illud esse factum, quod de novo prædicatur de ipso : ut si Petrus nunc incipiat fieri albus, dicitur albus factus. Quum ergo Deus dicatur veraciter homo, non ab æterno, sed ex tempore, constat hanc veram esse, Deus factus est homo. Non tamen Deus dicitur factus simpliciter, quia natura humana in eo non habet subsistentiam propriam, sed ad esse personale Verbi assumpta est. Quamvis etiam Deus dicatur homo factus, non est tamen mutatus in Divinitatis natura. Quamvis enim in his quæ absolute dicuntur de aliquo, fieri sit mutari, tamen quæ relative dicuntur vel propter relationem conveniunt, sine mutatione de novo alicui competere possunt. Nam potest mihi aliquis fieri sinister vel dexter sine mutatione facta in me. Sic namque dicimus Deo : Domine, refugium factus es nobis.1 Esse autem vel fieri hominem, convenit Deo ratione unionis, quæ est relatio quædam. Propterea sine mutatione Dei, non tamen sine mutatione humanitatis, Deus factus est homo.
Porro, dum dicitur, Homo factus est Deus, tripliciter potest intelligi. Primo, ut dictio, Factus, referatur ad subjectum vel prædicatum : sicque est falsa, quia nec ille homo, nec Deus est factus, sicut patebit. Sic autem non quæritur de propositione hujusmodi. Secundo, ut dictio, Factus, compositionem determinet, et sit sensus : Factum est ut homo sit Deus. Et sic est vera : nisi quis dicat quod homo supponat non simpliciter, sed pro supposito. Iste tamen non est proprius sensus. Tertio, potest intelligi prout dictio, Factus, ponit fieri circa hominem per respectum ad Deum : et sic falsa est. Quum enim sit una persona hominis et Dei in Christo, significatur quod suppositum hominis factum sit Deus. Hoc autem falsum est : nam suppositum hominis in Christo, est ipsum
Verbum seu Verbi persona, quæ non est facta vel factum Deus. Terminus namque in subjecto positus tenetur materialiter, id est pro supposito; in prædicato autem locatus tenetur formaliter, id est pro natura. Et ideo quum dicitur, Homo factus est Deus, homo supponit pro supposito.
Denique, teste Hieronymo, ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis: propter quod nec in nominibus communicare debemus hæreticis. Ariani autem dixerunt Christum puram creaturam et Patre minorem. Ne ergo eis videamur favere, non debemus simpliciter dicere Christum esse creaturam, sed cum determinatione seu additamento. Si vero sancti Doctores inveniantur Christum dixisse creaturam sine additamento, tales propositiones non sunt extendendæ, sed exponendæ. Unde propositiones quæ dubitationem includunt ob quam naturam Christo conveniant, non sunt sine determinatione enuntiandæ de Christo. Non enim simpliciter dicendus est Christus incorporeus vel impassibilis, propter vitandum Manichæi errorem, qui Christum asseruit, non verum, sed phantasticum corpus assumpsisse.
Insuper, propositio ista, Hic homo (Christum demonstrando) incepit esse, non est simpliciter concedenda: quia (ut dictum est) hic homo, imo et homo in subjecto positus, supponit pro persona. Persona autem Christi quum sit increata, non incepit esse. Item, talis propositio neganda est, ne videamur Arianis favere, qui dixerunt Christum non esse Patri coæternum. Quum autem aliquis Catholicorum talem propositionem invenitur concessisse, pie exponendum est, scilicet per determinationem ratione naturæ assumptæ.
At vero, propositio ista, Christus secundum quod homo est creatura, conceditur, prout illa reduplicatio sumitur ex parte naturæ: sic enim proprie intelligenda est. Sed si reduplicatio fieret ratione suppositi, tunc falsa esset propter causas præhabitas.
Conformiter, ista propositio, Christus secundum quod homo est Deus, falsa est, si reduplicatio hominis fiat pro natura: natura enim humana a divina natura permansit in Christo distincta. Si vero reduplicatio fit ratione suppositi, vera est. Sed quoniam terminus in reduplicatione positus proprie tenetur formaliter et pro natura; idcirco ista, Christus secundum quod homo est Deus, magis proprie est neganda quam concedenda.
Adhuc autem, ista propositio, Christus secundum quod homo est persona, vera est, si reduplicatio fiat ratione suppositi. Si vero fit ratione naturæ, tunc distinguenda est. Vel enim est sensus, quod natura humana in Christo habeat esse personale proprium: et sic falsa est. Vel, quod habeat esse personale in aliquo: et ita est vera. Habet enim esse personale ipsius Verbi. Omne enim quod in humana natura subsistit, persona est.
Footnotes
-
Ps. LXXXIX, 1. ↩
Chapter 560 of 761