Skip to the text

Articulus 8

  1. An humana natura fuerit magis a Filio Dei assumptibilis quam aliqua alia natura.

  2. An Verbum assumpserit personam. 3. An Deus assumpserit hominem.

  3. DICITUR autem aliquid assumptibile, quasi aptitudinem habens ut assumatur ab alio.1 Natura vero creata non est a Deo assumptibilis per aptitudinem passivam naturalem, quia assumptio talis omnem naturalem dignitatem ac modum transcendit. Natura ergo assumptibilis est a Deo secundum congruentiam quamdam, quæ in natura humana secundum duo pensatur, scilicet: secundum dignitatem, quoniam homo est intellectualis naturæ, potens immediate per operationem Deum attingere, cognoscendo atque amando; et secundum necessitatem, nam propter originale peccatum indiguit homo liberatore. Quum ergo irrationabilibus desit congruentia dignitatis, angelis autem congruentia necessitatis: sequitur quod sola natura humana sit assumptibilis. Quamvis secundum absolutam Dei potentiam, aliæ naturæ assumi possint a Deo; irrationales tamen creaturæ, quoniam congruentiam non habent ut Deum agendo contingant, multo minus congruentiam habent ut ad esse personale divinum assumantur.

  4. Præterea id quod assumitur, necesse est præintelligi assumptioni. Assumptio autem naturæ humanæ a Verbo terminatur ad esse personale Verbi, nec præsupponit aliquam personalitatem. Imo si personalitas aliqua præesset, oporteret eam corrumpi, quum non sint in Christo duæ personæ. Assumpsit ergo Deus naturam humanam, et non personam. Sed Damasceno testante, Deus assumpsit naturam humanam in individuo, quod non est aliud ab increato supposito seu Verbi persona.

  5. Insuper, hoc nomen, Homo, designat naturam humanam prout nata est esse in supposito, seu eum qui habet naturam humanam. Quum ergo id quod assumitur non sit terminus assumptionis, sed eam secundum intellectum præcedat: constat quod talis locutio, Deus assumpsit hominem, et sibi consimilis, non sit propria nec extendenda, sed pie exponenda, quum a sacris Doctoribus posita invenitur. Unde Felix Papa et martyr, ait (quod etiam in Ephesina synodo introducitur): Credimus in Dominum nostrum Jesum Christum de Virgine Maria natum, quia ipse est sempiternus Dei Filius, et non homo a Deo assumptus ut alter sit præter illum. Et ergo Filius Dei quamvis sit homo, non tamen est homo quem assumpsit, sed cujus naturam assumpsit.

Footnotes

  1. Quæstio 4. ↩

Chapter 543 of 761