Skip to the text

Articulus 11

1. Utrum Verbum assumpserit carnem mediante anima. 2. An animam mediante spiritu seu mente. 3. An anima fuerit ante corpus assumpta. 4. An tota natura sit assumpta mediantibus partibus. 5. An per gratiam facta sit unio naturæ humanæ cum Verbo.

  1. MEDIUM autem dicitur per respectum seu ordinem ad principium et finem. Est autem duplex ordo, videlicet : temporis, et sic Filius Dei non assumpsit corpus mediante anima, sed utrumque seu totam naturam simul. Alius est ordo naturæ, qui duplex est, scilicet

QUÆSTIO 6. ordo dignitatis et causalitatis. Dicuntur enim angeli medium inter Deum et nos, quoniam digniores sunt nobis. Quum ergo sit anima dignior corpore, et quodammodo eidem causa ut assumptibile sit a Deo (nam corpus sine anima non haberet congruentiam assumendi a Deo); idcirco Filius Dei dici potest assumpsisse corpus mediante anima, quantum ad ordinem dignitatis, et etiam aliqualiter secundum ordinem causalitatis. Unde in epistola ad Volusianum ait Augustinus: Ipsa magnitudo divinæ virtutis animam sibi rationalem, et per eamdem corpus humanum totumque hominem in melius mutando coaptavit.

  1. Porro, quoniam intellectus, qui spiritus et mens vocatur, ita se habeat ad ceteras animæ vires ac partes quemadmodum anima ad corpus (nam ostensum est animam non esse assumptibilem, nisi eam quæ per operationem Deum attingere potest, utpote rationalem); idcirco eo modo Filius Dei assumpsit animam mediante mente seu spiritu, sicut assumpsit carnem per animam. Et hoc in libro de Agone christiano Augustinus testatur.

  2. Insuper, Origenes posuit omnes animas, et etiam animam Christi, simul ante mundum corporalem creatas. Sed hoc stare non potest de anima Christi. Vel enim statim in sua creatione unita est Verbo, et postea in Virginis utero incarnata: et sic non esset ejusdem naturæ cum animabus nostris, quæ simul creantur et infunduntur. Vel aliquando per se subsistens fuisset: et sic in unione cum Verbo propriam personalitatem amisisset, et per consequens corrupta fuisset. Dicendum est ergo cum Leone Papa et Damasceno, quod uno instanti Deus assumpsit carnem et animam. — Advertendum autem, quod de plenitudine Christi omnes accipiunt (sicut Joannis primo habetur) per fidem quam habent in ipsum, quemadmodum ad Romanos tertio dicitur:1 Justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in ipsum.2 Sicut vero nos credimus in eum ut incarnatum, sic antiqui crediderunt in eum ut nasciturum.3 Habentes enim eumdem spiritum fidei credimus, ut dicitur secunda ad Corinthios quarto. Fides autem in Christum, virtutem justificandi habet ex proposito gratiæ Dei, juxta illud ad Romanos quarto: Ei qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, fides reputatur ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.4 Quum ergo propositum istud æternum sit, poterant homines per fidem Christi justificari, anima Verbo nondum unita. — At vero, quoniam caro non est caro humana nisi per rationalem animam; nec ipsa caro congruentiam habet ut assumatur a Filio Dei, ut dictum est, nisi per ordinem ad animam: ideo caro Christi non est prius unita Verbo quam animæ; sed ut Damascenus dicit tertio libro, simul Dei Verbi caro, simul animata anima rationali et intellectuali.

  3. At vero, sicut ex præinductis innotescere potest, illud secundum ordinem dignitatis a Verbo per prius assumptum est, quod dignius perfectiusque exsistit. Quum ergo tota natura humana qualibet sua parte præstantior sit, constat quod Filius Dei per prius assumpsit totam naturam, et partes mediante toto. Unde tertio libro ait Damascenus: In Domino nostro Jesu Christo non partes partium intuemur, sed quæ proxime componuntur, videlicet humanitatem et divinitatem. Ipsa tamen assumptio a partibus humanitatis incepisse videtur: et ita secundum quid Deus assumpsit totam naturam mediantibus partibus. Et ergo in libro de Agone christiano Augustinus dicit: Invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, per animam corpus, et sic totum hominem assumpsit.

  4. Porro in Christo ponitur gratia unionis, quæ est ipsum esse personale Verbi naturæ humanæ communicatum. Per hanc autem gratiam non est facta unio naturæ humanæ cum Verbo; sed ipsa est terminus hujus unionis. Ponitur quoque in Christo gratia habitualis ad specialem sanctitatem hominis Christi respiciens. Per hanc autem non est incarnationis unio facta; sed ipsa est hujus unionis effectus. Si vero voluntas Dei aliquid gratis donans vel faciens gratia appelletur; sic unio hæc per gratiam facta est, non sicut per medium, sed sicut per causam efficientem.

Footnotes

  1. Joann. I, 16. ↩

  2. Rom. III, 22. ↩

  3. II Cor. IV, 13. ↩

  4. Rom. IV, 5. ↩

Chapter 546 of 761