Skip to the text

Articulus 34

  1. An una et eadem adoratione sit adoranda Christi divinitas atque humanitas.

  2. An adoratio latriæ sit exhibenda carni Christi, 3. imagini ejus, 4. cruci ejus, 5. et Matri. 6. De adoratione reliquiarum Sanctorum.

  3. DUO quoque possunt attendi in eo qui honoratur, videlicet ipsum totum subsistens, et ea quæ in ipso sunt.1 Honor autem non impenditur proprie et per se, nisi toti subsistenti. Nam si pars alicujus, scilicet manus aut pes, honoretur, hoc non est propter se, sed prout est aliquid totius : et sic totum honoratur in parte. Causa autem honoris est excellentia honorati. Si ergo in una persona sint plures excellentiæ, utpote virtus, scientia atque prælatio, erunt plures honorationes unius, secundum ordinem ad causas honorationis; sed ex parte personæ quæ honoratur, erit honoratio una. Itaque una est adoratio, qua totus Christus adoratur, propter unitatem personæ; sed possunt dici plures adorationes, secundum causas honorandi diversas, scilicet propter sapientiam increatam, et creatam, et gratiam, etc.

  4. Quoniam igitur adoratio non competit proprie nisi subsistenti, humanitas Christi seorsum proprie non dicitur adoranda; sed tantum eo modo quo adorari potest : respondendum, quod adoratio humanitatis Christi dupliciter potest intelligi. Primo, ut adoratio ejus sit illius cujus est ipsa, scilicet Verbi : et sic debetur ei adoratio latriæ. Sic enim adorare Christi humanitatem, aliud non est nisi adorare Verbum incarnatum : quemadmodum adorare vestem regis, est adorare regem vestitum. Secundo, potest adoratio humanitatis Christi intelligi, quod sit ratione ipsius humanitatis omni gratia plenæ : et sic debetur ei adoratio duliæ. Christo ergo duplex adoratio fieri potest, scilicet : latriæ, ratione naturæ divinæ; et duliæ, propter naturam humanam. Nec hoc est inconveniens, quia et Deo Patri competit adoratio latriæ ratione creationis, et adoratio duliæ ratione dominationis et gubernationis, secundum Glossam super illud Psalmi : Domine, Deus meus, in te speravi.2 Unde Damascenus tertio libro dicit : Adoratur autem caro Christi in incarnato Dei Verbo, non propter se ipsam, sed propter unitum secundum hypostasim Verbum.

  5. Præterea, secundum Philosophum in libro de Memoria et reminiscentia, duplex est motus in imaginem. Unus, prout imago est res quædam : et iste est alius a motu qui fertur in id cujus est imago. Alius, prout imago est figura alterius : sicque unus est motus in ipsam imaginem, et rem cujus est imago. Imago ergo Christi primo modo non adoratur, prout est res quædam sculpta vel picta. Reverentia enim non debetur nisi rationali creaturæ, quæ est subjectum virtutis. Sed secundo modo adoratur adoratione latriæ, sicut et Christus : imo, sic utriusque est una adoratio. Et quamvis in Scriptura novæ legis non sit hic ritus adorandi Christum descriptus, Apostoli tamen instituerunt hunc cultum et servandum sanxerunt. Nam secundæ ad Thessalonicenses secundo dicitur : Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam.3 Unde et S. Lucas depinxisse fertur Christi imaginem, quæ Romæ habetur.

  6. Amplius, reverentia propter duas rationes impenditur irrationali creaturæ : vel, quia rationalem naturam repræsentat, ut imago vel statua regis; vel, quia ei aliquo modo conjungitur, ut purpura Cæsaris. Crux ergo in qua Christus suspensus est, propter ambas causas adoratur. Et non solum crux, sed et alia quæ sunt Christi, et clavi, lancea, vestes, propter contactum corporis sui adorantur hoc modo, secundum Damascenum quarto libro. Non tamen adoramus imaginem horum sicut imaginem crucis, quia crux per se repræsentativa est Christi, non ista. —

Verumtamen adoratio duliæ quæ humanitati Christi debetur, singularis est atque excellens, et hyperdulia nominatur.

  1. Pariformiter Matri Christi, quum sit pura creatura, non exhibetur adoratio latriæ, sed duliæ : non qualiscumque, sed excellentis, quæ hyperdulia dicitur, quum ipsa sit Mater Creatoris et virgo. Quamvis vero rationalis creatura sit Dei imago, nullatenus tamen adoranda est latriæ cultu, ad vitandum erroris occasionem : quia, scilicet secundum se ipsam est capax venerationis ; et ideo si adoraretur, esset occasio quod propter se ipsam sic honoraretur.

  2. Porro, Sanctorum reliquias adorare debemus cultu duliæ, propter amorem eorum et honorem Dei, qui eas honorat per multa miracula.

Footnotes

  1. Quæstio 25. ↩

  2. Ps. vii, 2. ↩

  3. II Thess. II, 14. ↩

Chapter 569 of 761