Articulus 35
An Christo sit proprium esse mediatorem Dei et hominum. 2. An hoc ei conveniat ratione naturæ humanæ.
OFFICIUM vero mediatoris est eos conjungere inter quos mediat : extrema enim uniuntur in medio. Quum ergo sit Christus perfectus et summus reconciliator, redemptor, et satisfactor generis humani, patet quod ipse solus est simpliciter mediator Dei et hominum ; alii vero, secundum quid, in quantum cooperantur ad aliquorum salutem.
Denique in mediatore duo pensanda sunt, scilicet : ratio medii, per hoc quod distat ab utroque extremo ; et officium conjungendi, per hoc quod ea quæ unius sunt, defert ad alium. Christus autem secundum divinam naturam non distat a Patre et Spiritu Sancto ; sed nec defert nostra ad Patrem, in quantum est Deus. Et ergo esse mediatorem quantum ad utrumque, competit Christo propter naturam humanam. Per hanc enim distat a Deo, et interpellat pro nobis.
Chapter 570 of 761