Skip to the text

Articulus 36

  1. De sanctificatione Matris Christi. 2. An habuerit gratiæ plenitudinem. 3. De his qui in utero sanctificati sunt.

  2. DE sanctificatione autem Virginis gloriosæ, jam determinavit Ecclesia ac credit, quod ab originali peccato in conceptione præservata fuit¹.1 Insuper ab omni actuali peccato immaculata permansit. Decuit enim Beatissimam illam, omni carere macula culpæ, quæ fontem sanctitatis Dei Filium, Deum verum, concipere, gignere, et sua carne vestire ac alere, erat divinitus præelecta. Unde Augustinus in libro de Natura et gratia dicit de sancta Maria : Propter Christi honorem nullam volo habere mentionem quum agitur de peccatis. Chrysostomus tamen videtur adscribere benedictissimæ Virgini aliquam venialem culpam; sed in hoc ipse excessit.

  3. Denique, quo aliquid est alicui primo atque perfecto propinquius, eo est ei similius, et perfectius bonitatem illius participat. Christus autem, in quantum est Deus, est omnium gratiarum origo auctoritative, et secundum quod homo, instrumentaliter. Mater ergo ejus sacratissima ei simillima est, atque plenissime gratiarum perfectionem ab ipso præ ceteris est adepta. Imo dubitandum non est, quin et gratias gratis datas et dona eminentissime habuit, scilicet donum sapientiæ, gratiam virtutum et prophetiæ : quamvis non sit usa actibus omnium quas habuit gratiarum atque donorum, sicut nec Christus : non enim Christus omnibus linguis prædicavit.

  4. Insuper, non solum divinissima Virgo, sed Jeremias quoque, et Joannes Baptista, in utero sanctificati fuerunt : quod de aliis nullis credendum est. Privilegia enim specialia gratiæ dantur ad utilitatem communem et plurium. Sed utilitas nulla eveniret, si gratia præstita occulta maneret. Et ergo de his non est credendum quod sint sanctificati in utero, de quibus Scriptura mentionem non facit : quamvis de incomparabili Virgine dubium nullum sit, quin multo eminentius repleta sit gratia in utero matris præ aliis.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 27. ↩

Chapter 571 of 761