Skip to the text

Articulus 37

  1. An Mater Christi fuerit virgo in conceptu. 2. An in partu. 3. An post partum. 4. Utrum virginitatis votum emiserit.

  2. BEATA porro Genitrix sine viri contagione concepit.1 Decuit enim Filium Dei naturalem non habere genitorem, nisi Deum; et Christum, qui venit peccata auferre atque corrupta reparare, condecebat sine corruptione et cum omni munditia concipi. Unde patet hæresis Ebionis et Photini, dicentium Christum ex viro et femina natum.

  3. Propter eamdem etiam rationem, Christi Genitrix in partu virgo, id est illæsa et integra, remansit, utero clauso manente. Unde quod Ambrosius super Lucam de Christo ait, quod aperuit matris suæ uterum, non designat reserationem claustri virginei pudoris, sed exitum divinæ adorandæque prolis ex inviolati hospitio ventris.

  4. Insuper, Deifera atque Christifera Genitrix post partum virgo permansit. Decuit enim, ut sicut Christus est unicus Filius Dei Patris, ita consisteret unicus Filius Virginis Matris. Item, uterum Spiritui Sancto consecratum et ab eo imprægnatum, non decuit violari vel tangi a viro.

  5. Porro opera perfectionis ex voto eminentiora redduntur. Quum ergo Maria omni virtute claruerit, sequitur quod nedum virgo fuit, sed quod virginitatem promisit. Unde Augustinus in libro de Sancta virginitate testatur : Sed quia in veteri lege damnabatur sterilitas, non est credendum quod virginitatem spoponderit absolute, quamvis eam in desiderio habuit, nisi

¹ Sic habet editio princeps (Coloniæ 1535-36). Cf. In 3um Sentent., dist. 3, quæst. 1. postquam desponsata est Joseph : quo facto, ipsa simul cum sponso suo virginitatem promisit, pari atque communi consensu. Nam et Joseph, secundum Hieronymum in libro contra Helvidium, virgo permansit. Fratres vero Christi de quibus Evangelium loquitur, consobrini ejus fuerunt. Quatuor quippe modis in Scriptura fratres dicuntur : natura, gente, cognatione, affectu.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 28. ↩

Chapter 572 of 761