Skip to the text

Articulus 39

1. De annuntiatione Mariæ. 2. De nuntio. 3. Ordo annuntiationis.

  1. ERAT quoque conveniens Christi conceptionem nuntiari Virgini præelectæ : quatenus mens ejus Deo primo conjungeretur, sicque eum carne conciperet. Propter quod libro de Sancta virginitate dicit Augustinus : Beatior est Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi : Christi nam materna propinquitas nihil ei profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Secundo, ut ipsa esset certior testis de incarnatione Filii Dei ex annuntiatione angelica. Tertio, ut se paratam spontaneamque præberet ad opus divinum. Quarto, ut ostenderetur esse spirituale matrimonium inter Filium Dei atque humanam naturam : et ergo a Virgine exigebatur consensus loco totius humanæ naturæ.

  2. Insuper, annuntiatio ista per angelum facta est. Divina enim deferuntur ad homines per ministerium angelorum. Virginibus quoque cum angelis singularis convenientia est : angelis enim semper cognata virginitas est. Rursus, sicut per dæmonem deceptus est homo, sic per angelum salus atque redemptio ejus debuit inchoari. Missus est ergo ad Mariam Gabriel, qui de ordine Archangelorum consistit. Estque probabile, quod in ordine suo sit summus. Quidam vero opinati sunt ipsum esse summum omnium supernorum spirituum. Denique angelus in forma sensibili Mariæ apparuit, tum ad certificandum Mariam, tum quia invisibilis Verbi incarnationem venerat nuntiare.

  3. Angelus quoque convenienti ordine Virginem allocutus est. Primo enim, fecit eam attentam per inconsuetam salutationem; secundo, instruxit eam de modo effectus; tertio, induxit eam ad consensum. Augustinus autem in libro Quæstionum veteris et novi Testamenti, videtur asserere quod virgo Maria dubitavit, quum di-

Luc. 1, 34. xit, Quomodo fiet istud?1 Sed illa non erat dubitatio incredulitatis, sed potius administrationis. Nihil enim mirabilius est animo humili, quam auditus suæ excellentiæ. Et secundum Ambrosium, ipsa non dubitavit.

Footnotes

  1. Luc. i, 34. ↩

Chapter 574 of 761