Skip to the text

Articulus 40

1. An caro Christi fuerit sumpta ex Adam, Abraham et David. 2. De genealogia Christi. 3. Cur de femina nasci elegerit.

Quæstio 31. 1. QUONIAM Christus venit redimere naturam humanam primi parentis peccato infectam, conveniens fuit ut ex materia ab Adam derivata carnem assumeret. Ostensum est autem quomodo Christus dicitur fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam, scilicet quia ab ipso originata est caro ejus; et non secundum rationem seminalem, quia non erat ex virili semine conceptus, neque formatus. — Specialiter quoque dicitur Christus filius David et Abrahæ, quia ad hos duos specialiter facta est promissio de Christo. Secundo: nam Christus est sacerdos, propheta, et rex. Abraham vero sacerdos fuit atque propheta. Dicit enim Dominus ad eum in Genesi:1 Sume tibi vaccam triennem, etc.; et iterum, Propheta est et orabit pro te.2 David autem propheta fuit et rex. Tertio, quia in Abraham circumcisio est incepta; in David vero electio Dei maxime est manifestata. Et ex horum semine natus est Christus, qui est in salutem circumcisioni Judæorum et electioni gentilium. Virgo autem Maria, secundum Gregorium Nazianzenum, ex regali et sacerdotali fuit genere.

  1. Porro Lucas asserit Joseph filium Heli, Matthæus vero filium Jacob: nam Joseph erat filius Jacob secundum generationem atque naturam; erat quoque filius Heli fratris Jacob secundum legem et adoptionem quamdam. Quamvis autem Damascenus affirmat Mariam consanguineam fuisse S. Joseph, secundum illam originem qua dicitur Joseph filius Heli, quoniam dicit eam ex Melchi exortam; credendum est tamen, quod etiam ex Salomone originem duxerit, secundum aliquem modum, per illos patres quos Matthæus enumerat, qui carnalem Christi generationem describit: præsertim quum dicat Ambrosius Christum de semine Jechoniæ prodisse. De his autem dubitationibus quæ genealogiam Christi concernunt, S. Thomas in tertia parte, quæstione 31, eleganter locutus est.

  2. Decuit vero Christum accipere materiam corporis humani ex femina, quia secundum Augustinum, liberatio hominis in utroque debuit sexu apparere. Oportuit (id est decuit) autem naturam in sexu masculino assumi, propter excellentiam sexus. Et ergo, ut in femineo quoque sexu liberatio ista pateret, oportuit Christum nasci ex femina; item, ad insinuandum veritatem generationis humanæ in Christo.

Footnotes

  1. Gen. xv, 9. ↩

  2. Gen. xx, 7. ↩

Chapter 575 of 761