Skip to the text

Articulus 41

1. An Christi corpus sit de purissimis sanguinibus Mariæ formatum. 2. An caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum aliquid signatum. 3. An fuerit in eis peccato obnoxia. 4. An fuerit decimata in lumbis Abrahæ.

  1. ADVERTENDUM præterea, quod sicut in Christi generatione supernaturale fuit, quia virgo concepit et peperit; sic naturale erat, quod mater proli materiam ministravit. Mater enim, secundum Philosophum, præbet materiam in generatione fetus. Materia vero corporis humani est sanguis mulieris, ad ampliorem digestionem per virtutem generativam matris perductus. Et ergo ex tali materia Christus est genitus. Unde Damascenus tertio libro ait: Filius Dei construxit sibi ex puris et castissimis sanguinibus sanctæ Virginis carnem animatam anima rationali. In generatione itaque Christi ex Virgine non erat semen vel menstruus sanguis: quia nec illa necessario requiruntur ad generationem, secundum Philosophum.

  2. Porro sanguis non est actu caro, sed potentia. Quum ergo sit corpus Christi ex sanguine Virginis sumptum, non potest dici quod corpus Christi fuerit in Adam vel aliis patribus secundum aliquid signatum, videlicet, ita quod de aliqua parte signata quæ fuit in illis, verum sit dicere quod ex ea formatum sit corpus Christi. Nam quidquid in Virgine Matre ex parentibus acceptum exstiterat, erat actu pars ejus. Et ergo Christi corpus fuit in Adam et patribus secundum originem, sicut et ceteri. Unde Augustinus decimo super Genesim ad litteram dicit: Quocumque modo Christus fuit in Adam et Abraham, alii homines ibi fuerunt; sed alii non fuerunt ibi secundum aliquid signatum. Christus igitur fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, non materialiter, sed effective, sive secundum originem.

  3. Denique, quoniam Christus in Adam non fuit omnino eodem modo ut ceteri, ideo Christus non peccavit in Adam, nec caro ejus peccato erat infecta. Item, non est opinandum quod aliqua pars materiæ corporis fuerit in Adam et patribus, non tamen peccato obnoxia, et de illa formatum sit corpus Christi, ut aliqui putant. Tota enim caro per concupiscentiam propagatur: et ergo tota inficitur. Hoc quoque patet ex eo quod Christus non fuit in patribus secundum aliquid signatum.

  4. Adhuc autem, secundum intentionem Apostoli, Christus non est decimatus in lumbis Abrahæ, quemadmodum Levi pronepos Abrahæ. Christi enim sacerdotium dignius est sacerdotio Levitico, et secundum ordinem Melchisedech appellatur.1 Sed Apostolus probat sacerdotium Melchisedech præcellere sacerdotio Levi per hoc quod Abraham decimas dedit Melchisedech, Levi exsistente in lumbis Abrahæ avi sui. Qui enim decimas dat, se ipsum imperfectum fatetur, et perfectionem alii tribuit: nam novem, quæ sunt numerus impar, reservat; et decimum, quod est signum perfectionis numerorumque terminus, alii præstat. Imperfectio vero hominum est propter peccatum, cujus curatio fit per Christum. Melchisedech autem Christi figuram tenebat, secundum Apostolum ad Hebræos septimo. Per hoc ergo quod Abraham decimas dedit Melchisedech, figuravit se, omnesque nascituros ex semine suo, curatione indigere, qui in originali peccato concipiuntur, videlicet, qui in Abraham fuerunt secundum corpulentam substantiam seminalemque rationem. Sic autem Christus in eo non fuit; sed Levi et alii patres. Unde et ipsi in Abraham decimati dicuntur, id est præfigurati indigere illa curatione quæ fit per Christum;2 sed Christus fuit in Abraham non quasi indigens curatione, sed tanquam vulneris medicina.

Footnotes

  1. Hebr. vii, 4 et seq. ↩

  2. Hebr. vii, 15-17. ↩

Chapter 576 of 761